Liber Primus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
PrécédentSuivant

V. 6 : et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in Masphat

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 5
    • Electorum quippe mos est, ut cum divinae praedicationis hortamenta suscipiunt, ad studium auditae bonae operationis accendantur. Nam reprobi e frequenter verba Dei audiunt, et eisdem tamen verbis nulla bona opera proponunt. Pigri, in suis actionibus remanent: quia a divina luce projecti, omnipotentis Dei gloriam, cujus verba audiunt, interna contemplatione non vident. Recte ergo, qui obediunt, Israel filii dicuntur: quia quo majestatem apertiori manifestatione conspiciunt, ejus praeceptis obedire devotius agnoscuntur. Sed quia conversis loquitur, quid eis adhuc deesse conspiciat, audiamus: Nam sequitur: Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. Et congregaverunt in Masphath ( S1, 7, 5 et S1, 7, 6).
  • Liber 3, Caput 5
    • Masphath dicitur speculatio seu contemplatio. Quam profecto speculationem beatus Paulus exponit dicens: Videmus nunc per speculum in aenigmate ( 1Co, 13, 12) . Speculari etenim nobis est, de altitudine Scripturarum aeterna bona contemplari. Quasi enim speculamur, quod jam fidei veritate cognoscimus, et adhuc revelata facie non videmus. Conversis vero peccatoribus in Masphath convenire, est per mentis intentionem de Dei omnipotentis miseratione confidere. Sed sic de Dei misericordia praesumant, ut tamen id, quod se nequiter egisse recolunt, per poenitentiam delere non negligant. Unde et illic repente subjungitur: Hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini ( S1, 7, 6).
  • Liber 3, Caput 5
    • Quid enim est aquam haurire, nisi de profunda animi poenitentis confusione lacrymarum fluenta producere? Velut enim aquam haurimus, dum, quam profunda iniquitate cecidimus considerantes, plangimus. Quam profecto aquam in conspectu Domini effundimus, si cum poenitendo compungimur, de ejusdem compunctionis fletu non quaerimus favorem saeculi, sed solum fructum divinae placationis. Sed et dum mens flendo compungitur, necesse est ut etiam caro quae delectationibus subjacuit affligatur. Unde et subditur: Et jejunaverunt in die illa ( S1, 7, 6).
  • Liber 3, Caput 5
    • Dies peccatricis animae est spes consequendae indulgentiae in divini verbi repromissione. Unde et per prophetam Dominus repromittit, dicens: Nolo mortem peccatoris: magis autem, ut convertatur et vivat (voir: Ez, 18, 32) [mauvais référencement: Ez, 18, 33 et Ez, 18, 11] . In die igitur illa jejunant, qui idcirco carnem poenitendo atterunt: quia in luce spei pervenire ad indulgentiam se indubitanter credunt. Quae tamen afflictio poenitentiae ad delenda peccata tunc demum idonea est, cum sacerdotis fuerit judicio imperata, cum ab eo confitentium actibus discussis, pro modo criminis, onus eis decernitur afflictionis Bene itaque sequitur: Dixeruntque: Tibi peccavimus, Domine. Judicavitque Samuel filios Israel in Masphath ( S1, 7, 6).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 7
    • Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. Et convenerunt in Masphath, hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, ( S1, 7, 5 et S1, 7, 6) et reliqua. Hic enim, si praesumptio non videatur (quia non pleniusintelligimus) quid est,quod aquam hauserunt et effuderunt in conspectu Domini, quid Hebraeorum traditiosentiat, sicut in quibusdam codicibus legimus, inserere nisi sumus. Tradunt enim quod coram Domino in eadem aqua maledicta congesta sint, et sicut inlege mulier zelotypa hausta aqua probabatur, ita et hic idololatrae hac aqua probatisunt. Hi videlicet, qui se idola coluisse penitus denegabant. Tradunt etiam, quod quicunque idololatra hanc aquam gustasset, labia ejus ita sibiadhaererent, ut nequaquam ea ab invicem separare posset. Hoc indicio idololatria deprehendebatur, et interficiebatur. Quod et sequentia demonstrant, in eo quod ait: Judicavitque Samuel filios Israel in Masphath. ( S1, 7, 6) Judicare hoc in loco, idololatras secundum legem mortitradere dicit. Dicunt etiam quod hoc modo Moyses idololatras, qui vitulum fecerant, probaverit,quando arripuit vitulum et combussit, contrivitque usque ad pulverem, et sparsit inaquam, et dedit ex eo potum filiis Israel. Nos jam illorum deliramenta omittentes, quia utrum verum sit ignoramus,simpliciter intelligimus, quod tam sancto viro conveniebat ut plebem sibi commissam,in justitia et veritate, et summa prudentia gubernaret. Caeterum quid figura significet, intimare breviter aggredimur. Masphath enim quo congregatus est Israel, ubi et aquam hausit, in conspectuDomini, interpretatur intentio, sanctam significans Ecclesiam, ubi vera estintentio, quae melius potest per ipsum Masphath intelligi, in unitate fidei,sub novosacerdotio, collectam: aquas lacrymarum hauriens, et per satisfactionem poenitentiae,eas in conspectu Domini effundens. Quod autem Samuel propheta in eodem loco, hoc est in Masphath, populumIsraeliticum judicabat, hoc indicasse videtur, quod omnis praedicator spiritualis, eosfideles maxime docere studet, quos in intentionem contemplationis atque ad amorempatriae coelestis intentos esse perspexerit.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 5
    • Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli: et convenerunt in Masphat, hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini ( S1, 7, 4 et S1, 7, 6). Hebraei tradunt quod coram Domino in eamdem aquam maledicta congesta sint: et sicut in lege mulier zelotypa hausta aqua probatur, ita et hic idololatrae hac aqua probati sunt. Hi videlicet qui se idola coluisse penitus denegabant: Tradunt etiam quod quicumque idololatra hanc aquam gustasset, labia ejus ita sibi adhaererent, ut nequaquam ea ab invicem idololatra separare posset. Hoc indicio idololatra deprehendebatur et interficiebatur. Quod et sequentia demonstrant in eo, quod ait:
  • Liber 1, Caput 5
    • Judicavitque Samuel filios Israel in Masphat ( S1, 7, 6). Judicare in hoc loco idololatras, secundum legem morti tradere intelligendum est. Dicunt etiam quod Moyses hoc modo idololatras qui sibi vitulum fecerant, probaverit quando arripuit vitulum et combussit, et contritum usque ad pulverem sparsit, in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel.