Liber Primus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
PrécédentSuivant

V. 16 : et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locis

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 5
    • Qui sunt dies vitae uniuscujusque doctoris, nisi virtutum spiritalium claritates? Omnibus namque diebus vitae suae Israelem judicat, qui lucem justitiae, quam loquendo asserit, ad subditorum fidelium exemplum, perfectione repraesentat bonae conversationis. Qui autem virtutum spiritalium lucem non habet, quia ad docendum assumit bona conversationis extraneae, diebus profecto judicat vitae alienae. De quibus profecto per prophetam Dominus dicit: Ecce ego ad prophetas, qui furantur verba mea, unusquisque a proximo suo ( Jr, 23, 30) . Verba quippe furantur, qui bonum, quod docendo praedicant, operando non sequuntur: quia veluti clam de alieno tollunt, quod dato proprii laboris pretio suum nequaquam faciunt. Post denuntiatam itaque futuram beatitudinem, qualis interim debeat esse fidelium pastor, ostenditur: quia omnibus vitae suae diebus Samuel Israelem judicasse perhibetur. Perfectionis etenim viam male insinuat, si lucis iter quis voce volens pandere, actione tenebrescat. Nam qui cunctos vitae suae dies ad judicandum Israelem contulerat, dicit: Non audeo loqui horum aliquid, quae per me non efficit Deus, in obedientia Gentium verbo et factis ( Rm, 15, 18) . Judicet igitur doctor, sed qui dies vitae suae inclytos habet: ut videlicet in se prius virtutum spiritualium radios bene vivendo foveat, quos providendis subditorum itineribus loquens administrat: quia et lucerna tunc iis, qui in domo sunt, utiliter ostenditur, si ipsa antea eo, quod sparsura est, bene repleatur lumine. Sequitur: Et circuibat per singulos annos Bethel, et Galgal, et Masphath, et judicabat Israelem in supradictis locis ( S1, 7, 16) [mauvais référencement: S1, 7, 46] .
  • Liber 3, Caput 5
    • Samuel itaque Bethel circuit, cum praedicator Ecclesiae auctoritatem disponendorum operum, de exemplis majorum quaerit. Galgal, id est, rotam circuit, quando doctrinae suae auctoritatem de magisterio sanctae Scripturae comprehendit. Masphath quoque circuit, cum per secretae contemplationis meditationem, revelationem meretur suscipere veritatis. Ibi enim judicat Israelem: quia quidquid subditis proponit ad normam rectitudinis, aut de exemplis electorum accipit, aut doctrina sacri eloquii, aut ex revelatione internae contemplationis. Quibus profecto verbis ostenditur, non tantum, quae doctor perfectus agat, sed etiam quia perfectus non sit, si agere haec non possit. Nam si solum bonorum exempla noverit, aut si sacrae Scripturae etiam quis eruditus sit, et contemplationis revelatione caruerit, in ordine praedicationis vir perfectus non erit. Contemplatio enim virtus est, per quam non solum ipsa Scriptura condita recognoscitur, sed per quam nondum condita conderetur: et per quam condita ad Dei voluntatem quotidie disponatur. Bene ergo dicitur: Et judicavit Israelem in supradictis locis ( S1, 7, 16). Nam non solum in Bethel, et Galgal, sed etiam in Masphath: ut qui ad perfectionem praedicationis innititur [ Forte leg. enititur], dum per humilitatem exempla majorum sequitur, dum per studium sacri eloquii eruditione fulcitur, curet omnino necesse est, ut puritate mentis, ea quae disponenda sunt, contemplando cognoscat. Dei namque debet esse docibilis, qui suscepto praedicationis officio, docere homines cupit. Tamen sic praesumat de eo, qui secretae contemplationis eruditione instruitur, ut nec editas per Spiritum sanctum Scripturas fastidiat, nec sequi electorum exempla dedignetur. Samuel enim Bethel, et Galgal, et Masphath circuire describitur; ut alterum ab altero per discordiam nequaquam dividatur: ut videlicet et exempla recipiat quae sacra Scriptura approbat; et illas sacras Scripturas, quas electi homines scripserant, recognoscat: atque eas revelationes contemplationis a Deo sibi ostensas sentiat, quae nec ab electorum operibus, nec a sanctae Scripturae auctoritate discordant. Sed et omne quod agit, ad rectitudinem redigat supernae intentionis. Unde et subditur: Revertebatur in Ramatha: ibi enim judicabat Israelem, et ibi erat domus ejus ( S1, 7, 17).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 7
    • Judicabat Samuel Israel cunctis diebus vitae suae, et ibat per singulos annos circumveniens Bethel, et Galgala, et Masphath, et judicabat Israel in supradictis locis. ( S1, 7, 15 et S1, 7, 16) Non enim vacat a mysterio quod Samuel in supradictis locis conveniens judicabatIsrael. In hoc enim typum tenuit doctorum sanctae Ecclesiae, et ut hoc manifestius pateat,manifestemus clarius: Bethel enim, quae interpretatur domus Dei, sanctamsignificat Ecclesiam quae domus Dei dicitur, in qua Dominus sua gratia videlicet inmentibus electorum habitare dignatus est. Juxta quod ait: Et inambulabo et inhabitabo in eis. ( 2Co, 6 et Lv, 26) Unde et Galgala, quae interpretatur revelatio, eamdem significatEcclesiam, de qua Dominus dicit. Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum, ( Mt, 18, 20) [mauvais référencement: Mt, 18] videlicet per gratiam suae revelationis ac praesentiae suaeDivinitatis. Et Masphath, quae interpretatur intentio, bene sequitur: quia videlicetin supradicta Ecclesia sancta Dei, est pura in mentibus electorum intentio, qua semperesurit, et anhelat ad Deum. In qua Samuel propheta judicat filios Israel, videlicet ut doctor fidelis fidelesin Ecclesia decernit. Unde bene dicitur, quod revertens habitat in Rama Samuel, ubi erat domus ejus,quia videlicet hoc indicasse videtur, quod omnis ecclesiasticus doctor, vir spiritalisinEcclesia, licet semper in altitudine contemplationis (hoc enim significat Rama, quaeinterpretatur excelsa mente ), habitare delectetur, per actiones tamencompassionum, ad infirma membra Ecclesiae condescendere non renuit, et quasi populumIsrael judicat, dum creditam sibi plebem, ad tenendam unitatem fidei, et caeterasvirtutes operandas, sua exhortatione instituit et docet: seu qui judex alieni delictiefficitur, et judicium exercet in domo Dei: non propterea et malevola mente, sedsecundum quod sacra Scriptura revelat, agere debet: ad domum proprii pectoris etconscientiae tandem redire, et hostias bonae voluntatis Deo immolare.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 7
    • Judicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae. Et ibat per singulos annos circuiens Bethel, et Galgala et Masphat, et judicavit Israelem in supradictis locis ( S1, 7, 15 et S1, 7, 16), etc. Bethel est civitas in duodecimo ab Hierosolyma lapide, a dextris euntibus Neapolim, quae prius Luza, id est, amigdalon vocabatur, et cecidit in sortem tribus Benjamin. Vocabatur autem prius Luza Bethel, ut diximus. Nam et hoc quod Bethauen aliud oppidum suspicantur, non ita est, sed ex eo tempore quo ibi a Jeroboam, filio Nabath, vituli aurei fabricati sunt et a decem tribubus adorati (voir: R3, 12) , vocatum esse Bethauen, id est, domus idoli, quae antea vocabatur Domus Dei. Galgala haec est, quam supra posuimus, Galgol, ad orientalem plagam antiquae Jericho cis Jordanem, ubi Jesus secundo populum circumcidit, et pascha celebravit, ac, deficiente manna, triticeis panibus usus est Israel . In ipso loco lapides quoque quos de alveo Jordanis tulerant, statuerunt, ubi et tabernaculum testimonii fixum multo tempore fuit (voir: Js, 4) . Cecidit autem in sortem tribus Juda, et ostenditur usque hodie locus desertus in secundo a Jericho milliario, ab illius regionis mortalibus miro cultu habitus. Sed et juxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur. Galgala interpretatur volutatio sive revelatio. Apte igitur propheta Dei in Bethel, Galgala et Masphat judicavit Israel. Sicque revertens in Ramatha, ubi erat domus ejus, ibi judicavit Israel, aedificavitque ibi altare Domino: nobis exemplum tribuens, cum consistit nobis faciendum judicium in domo Dei, non proterve vel inconsiderate, vel malivola mente, sed juxta id quod nobis revelat sacra Scriptura, et intentione bona, et amore fraterno judicemus proximos nostros. Sicque in Ramatha domum nostram revertamur: hoc est, ad interna pectoribus nostris redeamus, ut contemplationi Dei vacemus, et vitam nostram in nobismetipsis dijudicemus, quatenus in altari fidei gratas hostias bonorum actuum et bonae voluntatis Domino immolemus.