V. 13 :
et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel
facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 5
Lapis in sacro eloquio Dominum, et Redemptorem nostrum
significat. Lapis vero unus a Samuele tollitur, cum a sanctae
Ecclesiae praedicatore Redemptoris fortitudo singulariter
praedicatur. Qui profecto inter Masphath et Sen praefigitur:
quia in vitae exitu electos protegit, reprobos confringit.
Sen quippe excussio dicitur. Excussi autem sunt reprobi, id
est a fidelium societate separati. Dum ergo usque ad locum
subter Bethchar Philisthaei caesi perhibentur, lapis inter Sen et
Masphath praefixus asseritur: quia dum electi Dei victoriae suae titulum
in fine percipiunt, Redemptoris judicio a malorum societate
separantur. Modo vero, velut in area frumentum, et palea
simul sumus, sed dum ad vitae terminum ducimur, electi a reprobis
Dominica virtute dividuntur, et velut inter se lapidem habent medium,
dum illi pondus Redemptoris in damnationis suae judicium sustinent, et
isti in ejus fortitudine aeternae gloriae palmas tenent.
Possunt per Sen etiam maligni spiritus designari. Excussi
quippe sunt, quia a coelesti secreto per superbiam projecti.
Et quia nunc in hac vita nobiscum praeliantur, bene cum victoriae
nostrae tempus asseritur, lapis inter nos et eos positus perhibetur:
quia cum militiae nostrae donativa percipimus, ultra nobis eorum praelia
nequaquam renovantur. Samuel autem hunc lapidem in medium
ponit: quia nobis Redemptoris nostri bonitatem sanctae Ecclesiae doctor
ostendit. Et quia omne, quod a nobis in omni vita nostra
prosperum geritur, divinae gratiae adscribitur, apte ab eo lapis ille,
qui in medio sistitur, Lapis Adjutorii vocatur. Ipse est
namque Lapis Adjutorii, qui si nobis subvenire noluerit, vinci possumus,
vincere nequimus. De quo jam in medium posito dicitur:
Usque huc auxiliatus est nobis Dominus; quia
ejus praesidia electos suos usque ad aeternae retributionis tempora
persequuntur. Et quia, ut diximus, jam tunc a nobis in
aeterna requie susceptis, a depressis hostibus praelia nulla
commoventur, sequitur:
Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt, ut
venirent ultra in terminos Israel
(
S1, 7, 13).
Liber 3, Caput 5
Haec profecto sic electorum singulorum facta exprimunt, ut sanctae
catholicae Ecclesiae et procinctum innuant belli, et gaudia
remunerationis. Hanc namque universalis Ecclesiae victoriam
jam post resurrectionis nostrae gloriam futuram, beatus Paulus ostendit;
qui, quasi futurae incorruptioni praesens, morti insultabat, dicens:
Absorpta est mors in victoria? ubi
est mors victoria tua? ubi est mors stimulus
tuus?
(
1Co, 15, 54 et
1Co, 15, 55)
Humiliatos etiam Philisthaeos vidit: quia apostatarum
angelorum memorans, ad amorem futurae dignitatis electos accendit,
dicens:
An nescitis, quia angelos judicabimus
(
1Co, 6, 3)
? Tunc quippe Philisthaei humiliantur, cum in
praeparata sibi ab origine mundi aeterni ignis incendia daemones
mittuntur. Et in terminos Israel venire ulterius non
apponunt: quia ad tentanda electorum corda non exeunt. Qui
autem sunt Israelis termini, nisi coeli? Quomodo autem mali
spiritus in Israelis terminos venient, qui sic in inferni profundo
damnati sunt, ut a summersione poenarum nunquam resurgant?
Quia ergo aeterna oppressione dejiciuntur, apte subinfertur:
Facta est, inquit, manus Domini super Philisthaeos
cunctis diebus Samuelis
(
S1, 7, 13).
Commentaires
Gregorius I (540-604)