Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 5 : saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 82. 83. :

    Dum confert Anne pueros natura, Phenenne

    Mors aufert pueros; illa dat, ista rapit.
  • liber 1 , v. 84. 85. 86. 87. :

    Istius lucra sunt illius dampna; Phenenna

    Amittit pueros dum parit Anna suos:

    Sic beat ecclesia nunc plures larga bonorum,

    Et synagoga suis est uiduata bonis.
  • liber 1 , v. 92. 93. :

    Deicit elatos, humiles sublimat, egenos

    Ditat, fecundos rebus egere facit.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Quisnam est arcus fortium, nisi fraudulenta saevitia Judaeorum? Ex occulto quippe, quasi ex arcu Redemptori vulnus inflixerant, quem gentium manibus occidebant. Sed superatus est arcus fortium, quia qui eorum vulnere obiit, a mortuis resurrexit, in coelum ascendit, promissum Spiritum sanctum discipulis misit. Unde subditur: Et infirmi accincti sunt robore. ( S1, 2, 5)
  • Liber 1, Caput 3
    • Quo in loco notandum est quia hoc contra Judaeam dicitur quae miracula Redemptoris tanto superbius despicit, quanto inter supplicia mortuum recognoscit. Dicit ergo: Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4). Quasi mortem Redemptoris calumnianti Synagogae respondeat, dicens: Noli despicere quod mori potuit, sed mirare potius quia mortuus resurrexit, et gentis tuae saevitiem reviviscendo superavit. Et quia hoc de praeterito ostendit, non solum denuntiando ei loquitur, sed insultando. Quasi enim inaniter insultanti improperet, dicens: Quid vobis profuit occidisse quem mortis laqueus non potuit tenere? Vos occidistis, ne post eum totus mundus iret; sed idcirco post eum totus mundus vadit, quia verum se Dei Filium probavit, dum moriendo humanum genus redimeret, et dum resurgendo viventem se monstraret, et ad coelum conscenderet, et spiritum sanctum promissum discipulis destinaret. Et quia pro incredulitatis suae merito Synagoga a participatione promissae gratiae repulsa est, id ipsum sancta Ecclesia improperans ei, subdens, ait: Repleti prius, pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. ( S1, 2, 5)
  • Liber 2, Caput 1
    • Et quos imitari debeant proponens, ait: Et infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4). Si ob praesumptionem aestimationis mali angeli fortes vocantur, infirmorum appellatio recte beatis spiritibus convenit, qui de se nulla praesumentes, virtuti sui opificis perpetua humilitate subjecti sunt. Infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4), quia, voluntariae subjectionis merito, sancti angeli interni amoris vinculo conditori suo conjuncti sunt. Quibus apte accinctionis nomen congruit, quia accinctus quilibet, eo quo cingitur cinctorio, ex omni parte retinetur, quia videlicet beatissimi illi spiritus sic sunt in aeternitate solidati, ne ab ea cadere unquam possint. Hinc est quod ad Danielem in Babylonia praedicantem angelus mittitur, qui accinctus obrizo perhibetur (voir: Da, 10, 5) . Hinc est quod angelum cum quo in Apocalypsi Joannes colloquium habuit aurea zona ad mammillas circumdatum conspexit. Quia vero iidem beati spiritus ab humilitatis merito in amoris gloriam surrexerunt, sed quia eamdem gloriam in complexu aeternitatis habent, et in timore amissionis non habent, gloriosi siquidem ineffabiliter sunt, sed ineffabilem illam gloriam amittere nunquam possunt. Ut itaque desinat gloriari, audiat arrogans: Arcus fortium superatus est ( S1, 2, 4). Et ut damnata culpa superbiae proficiant in humilitate, dicitur sibi: Infirmi accincti sunt robore ( S1, 2, 4). Robur namque infirmis impenditur, cum subjectionis merito mitibus infunditur virtus supernae charitatis. Accingimur etiam cum ad verbi ministerium praeparamur. Bene itaque accincti robore infirmi in alta locutione gloriantibus praeponuntur, quia ii qui in ministerium mittuntur spiritus, propter eos qui haereditatem capiunt salutis, priusquam accingerentur ad ministerium humiles fuerunt. Ante enim memoratur infirmitas, post vero accinctio roboris. Hos profecto nobis accinctos Paulus insinuat, dicens: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis ( He, 1, 14)? De quibus et propheta etiam loquitur, dicens: Millia millium ministrabant ei ( Da, 7, 40). Quasi ergo dicat: Prius vos agnoscite, et sic vos ad aliorum salutem praeparate, quia bonum praedicationis tunc bene impletur, cum praedicator qui sublimis est verbo humilis esse satagit ministerio. Sed quia superbos et arrogantes praedicatores loquendo redarguit, subdit, dicens: Repleti prius, pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. ( S1, 2, 5)
  • Liber 2, Caput 1
    • Quod tamen contra negligentes sacri altaris ministros atque audaces dominici corporis susceptores dici non inconvenienter potest. Repleti vero prius sunt, vitiorumque cibo saturati, qui pro pane se locant, quia corpus ad susceptionem Eucharistiae praeparent. Qui nimirum comedunt, et saturari non possunt, quia etsi sacramentum ore percipiunt, virtute sacramenti nequaquam replentur. A virtute ergo illa sacramenti ideo jejunant, quia prius repleti fuerant. Salutis quippe fructum non percipiunt in comestione salutaris hostiae, qui ea quibus se repleverant flagitia portant in mente. Non saturantur ergo, nisi famelici, quia a vitiis perfecte jejunantes divina sacramenta percipiunt in plenitudine virtutis. Et quia sine peccato electi etiam viri esse non possunt, quid restat, nisi ut a peccatis quibus eos humana fragilitas maculare non desinit evacuari quotidie conentur? Nam qui quotidie non exhaurit quod delinquit, etsi minima sunt peccata quae congerit, paulatim anima repletur, atque ei merito auferunt fructum internae saturitatis. Hac repletione nos evacuare Paulus insinuans, ait: Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat ( 1Co, 11, 28). Quid enim est hoc loco probare, nisi, evacuata peccatorum nequitia, se probatum ad dominicam mensam, et purum exhibere? De repletis etiam subdit: Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Qui ergo quotidie delinquimus, quotidie ad poenitentiae lamenta curramus, quia ipsa sola virtus est quae evacuat quod in ventre animae culpa coadunat. Et tunc vere famelici saturantur, quia quo studiosius mundamur lamento poenitentiae, eo uberiorem divinae gratiae fructum recipimus in spiritali refectione. Quae nimirum electorum saturitas, quia usque in mundi finem extenditur, subdit, atque ait: Donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est. ( S1, 2, 5)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1) Hinc enim jam manifestissime Anna in cantico suo mutationem, sicut superiuspraediximus, Veteris Testamenti, vel sacerdotii, in Novum Testamentum vel sacerdotium,qui est Christus, prophetare videtur: quanquam nonnullinon prophetasse dicant, sedtantummodo propter filium impetratum, Deum exsultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait, arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt fortitudine, et repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. Donec sterilis peperit septem, et quae multos habebat filios, infirmata est. ( S1, 2, 4 et S1, 2, 5) Numquid ipsa peperit septem quamvis sterilis fuerit, unicum habebat quando istadicebat, sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset Samuel, sedtres mares et duas feminas. Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod extremo posuit, dat virtutemregibus, et exaltabit cornu Christi sui. Unde dicebat, si non prophetabat? Conticescant ergo Judaei, taceant multi, qui hocjuxtahistoriam pro accepto filio dictum putant. Dicat Anna prophetando, prospiciens in se fecunditatem Ecclesia dicat. Dicat etiam Ecclesia Christi, civitas regis magni gratia plena, prole fecunda,dicat: Exsultavit cor meum in Domino. ( S1, 2, 1) Cor enim sanctae Ecclesiae non in rebus transitoriis exsultat: quia potest quisgaudere in carnalibus, non gloriatur ex jucunditate terrenarum rerum, sed in Domino;juxta quod Paulus commonet dicens: Qui gloriatur, in Domino glorietur. ( 1Co, 1) Hinc enim in Canticis canticorum, ex voce electorum dicitur: Exsultabimus et laetabimur in te ( Ct, 1) Ac si aperte dicatur: Non in nobis sed in te exsultabimus et laetabimur, quiadum fortiores ad contemplanda sublimia pervenisse cognoscimus,spem nos infirmi in te,de venia peccatorum, sumimus. Unde recte subinfertur, Et exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1) Quid igitur per cornu Ecclesiae nisi regnum ipsius accipere debemus? Sicut enimcornu carnem excedit, ita regnum sanctae Ecclesiae adversa hujus mundi et desideriacarnis transcendit. Sed hoc regnum in Domino exaltatum dicitur, quo ab ipso ubique sublimatur. Quod regnum primitiva Ecclesia intra fines Judaeae angustatum habuit, sed jamdilatatum per gentes atque sublimatum habetur. Unde per prophetam ei dicitur: Dilata locum tentorii tui, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida, et pelles tabernaculorum tuorum extende. ( Es, 54) Ad dexteram enim et ad sinistram penetrabis, et locum tuumgenteshaereditabunt. Quod per Apostolum dilatatum atque extensum est. Sed regnum Synagogae Ecclesia gentium percepit, quae de suis praedicatoribusgratulabunda in sequentibus loquitur, dicens: Dilatatum est os meum super inimicos ejus. ( S1, 2, 1) Itaque Ecclesiae praedicatores sancti intelliguntur, quorum praedicatio velfides dilatata est super inimicos ejus, quia videlicet excessit scientiam scribarum ethaereticorum, et maxime persecutorum, juxta quod per prophetam (voir: Es, 54) ei repromissum fuerat: « Et lingua resistentium tibi in judicio superabis. »Non enim in angustiis pressurarum, juxta Apostolum (voir: 2Ti, 2) , sermo Dei est alligatus, videlicet, quia laetata est Ecclesia in salutareDei. Salutare Dei, Filium Dei dicit, de quo Simeon, suscipiens in ulnas, ovans,aiebat: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, secundum verbum tuum: Quia viderunt oculi mei salutare tuum: Quod parasti, ante faciem omnium populorum. ( Lc, 2, 29) [mauvais référencement: Lc, 2] Et de quo patriarcha Jacob loquebatur, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine ( Gn, 49, 18) [mauvais référencement: Gn, 44] Cujus magnificentiam ac potentiam considerans, ait:
  • Liber 1, Caput 2
    • Repleti prius pro panibus se locaverunt, et famelici saturati sunt. ( S1, 2, 5) In Graeco ita habetur: « Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transieruntterram. » Repleti prius, seu pleni panibus Judaei intelliguntur, qui minorati sunt:quia videlicet credita sunt illis eloquia Dei, quae per panes designantur, quibussatiari videbantur prius. Sed quia spiritaliter intelligere, nec etiam ipsum, qui de semetipso ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi ( Jn, 6, 51) [mauvais référencement: Jn, 6] recipere noluerunt qui multa beneficia signorum atque miraculorum eiscontulit,et ingratus apparuit. Ideoque dum hi superbirent, et et terrena saperent, de majoribus minores effecti,pro eisdem panibus elocati, a propriis sedibus sunt evulsi. Quia dum carnaliter legem voluerunt defendere, et se subtraxerunt ne crederent inSalvatorem, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis, terrena tantum saperevoluerunt, et locum, et gentem, et ipsa eloquia Dei perdiderunt, juxta quod Dominuseis comminatus est, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. ( Mt, 21, 43) [mauvais référencement: Mt, 21] Hinc Apostoli aiunt: Vobis quidem oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ex hoc ibimus ad gentes ( Ac, 13) Dequibus subjungitur, et famelici saturati sunt. ( S1, 2, 5) Famelici enim gentiles intelliguntur, qui prius esuriebant panem verbiDei. Sed quia Judaei a propriis sedibus elocati sunt, et esuriem sustinuere, juxta quodper prophetam olim dictum fuerat: Mittam in vobis famem, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei, ( Am, 8) ex eodem cibo spiritaliter saturari coeperunt. Unde et in Graeco ita habetur: « Et esurientes transierunt terram: » quia gentes,ad quas ipsa eloquia Dei transierunt, multum esuriendo, non terrena, ut Judaei, sedcoelestia sapuerunt. Hinc in libro beati Job scriptum est: Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. ( Jb, 5) Judaici enim populi messis, fuerantsacrae legis eloquia, ex quibus sapientersatiari debuerat, non comedit: quia legem quidem verbotenus tenuit, sed per fatuitatisfastidium, ab ejus intellectu jejunavit. Hujus ergo messem famelicus comedit, quia nimirum gentilis populus verba legisintelligendo edidit, a quibus Judaica plebs sine intellectu laboravit. Hos famelicos fidei Dominus praevidit, cum per Evangelium dixit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. ( Mt, 5, 6) [mauvais référencement: Mt, 5] Sed quia Judaicus populus messem perdidit, recte subjungitur qualiter ipseperiit, dum dicitur: Et ipsum rapiet armatus. ( Jb, 5) Antiquus hostis Judaicum populum armatus rapuit, quia in eum vitam fidei,fraudulentae suggestionis jaculis exstinxit, ut unde se inhaerere Deo crederet, indeejus ordinatione repugnaret.De quo et dicitur: Et bibent sitientes divitias ejus. ( Jb, 5) Hujus enim sitientes divitias bibunt, quia fluentis sacrae locutionis, quaeJudaicus populus in superbiae ostentatione possederat, conversae gentilium mentesirrigantur. De quibus benedicitur: Donec sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est. ( S1, 2, 5) In Hebraeo et Septuaginta non plurimi, sed septem leguntur:unde Judaei deliramenta fingunt, videlicet quod nato Samuele inquiunt mortuus sitfilius primogenitus Phenennae, et singulis Annae filiis nascentibus, singuli filiiPhenennae mortui sint. Sed quia stare non potest, praetermittimus, et ad intellectum altioremproperabimus. Nam et in Graeco, ut aiunt, ita legitur: « Sterilis peperit septem, et multa infiliis infirmataest. » Sterilis enim quae plurimos, sive septem peperit. Ecclesia ex gentibus intelligitur, quae multos filios per fontem baptismatis, etdonum Spiritus sancti, qui septiformis dicitur propter septenariam operationem sui, idest sapientiae et intellectus, consilii, et fortitudinis, scientiae, et pietatis, ettimoris Dei gignere non cessat. Quae prius sterilis erat in gentibus, sed nunc fecunda gratulatur in Domino, juxtaquod olim Isaias praedixerat: Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo,et florebit quasi lilium. ( Es, 35) Ista enim prius deserta ac solitudo peperit septem. Septenario quippe numero unitas ac universitas perfectionis solet demonstrari, eoquod primo impari, et primopari, id est ternario et quaternario numero tanquam exdiverso, unitas tota conficitur. Et ideo per ipsum figurantur universi, quos in unitate fidei sancta Ecclesia perquatuor partes mundi Domino genuit. De ipsa iterum per eumdem prophetam dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. ( Ga, 4) Deserta diu fuit a sancto Spiritu gentium mater Ecclesia. Nec habuit filios ante gratiam regenerationis, quae postea gentes et populos, Deoin se, ut diximus, operante, generavit: unde subjungitur, magis quam ejus quae habet virum. ( Es, 54 et Ga, 4) Hoc est Synagoga quae velut jugo viri, ita legis onere premebatur. Aut certe referendum est, quae antequam ejiceretur virum se habere credebat,sedpostquam abjecta est et virum perdidit, Ecclesia fecunda fuit. Hinc per Salomonem dicitur: Florebit amygdalum, impinguabitur locusta, dissipabitur capparis. ( Si, 12) Amygdalum quippe florem prius cunctis arboribus ostendit; et quid in floreamygdali, nisi sanctae Ecclesiae primordia designantur? quae in praedicatoribus suis,primitivos virtutum flores aperuit, et ad inferenda poma bonorum operum venturossanctos, quasi arbusta sequentia praevenit, in qua mox est locusta impinguata, gratiacoelesti infusa: sed statim capparis dissipatur, quia dum gratia gentilitatemattingit, Judaea in sua sterilitate remanens, bene vivendi ordinem amisit. De qua adhuc subditur: Et quae multos habebat filios, infirmata est. ( S1, 2, 5) Scilicet Synagoga Judaeorum, et terrenaJerusalem, quae multos filios carnaliterper legem edere videbatur, quae quia vivificantem Spiritum recipere noluit, inoccidente littera infirmata est de qua Paulus apostolus ait: Littera occidit, spiritus autem vivfiicat. ( 2Co, 3) Et quia superficiem litterae sequi voluit, spiritalem intelligentiam inincredulis amisit, et infirma permansit: quod in Evangelio praefiguratum est, ubiPetrus auriculam servi principis sacerdotum amputavit (voir: Lc, 22) . Quia videlicet populus Judaeorum principis sacerdotum indebito mancipatusobsequio, adeo ut suasu illorum Barrabam dimitti, Jesum vero peterent crucifigi (voir: Mt, 27) . In Domini passione dexteram auriculam, id est spiritalem legis intelligentiamperdidit, ut totam litterae intelligentiam audiat in sinistra.Hinc in Canticis canticorum sponsus Ecclesiae, quam mysterio Crucis redemit, exinfidelitate Synagogae loquitur, dicens: Sub arbore malo suscitavi te, ( Ct, 8) et reliqua; ac si dixisset: Sub arbore crucis a perpetua morte liberavite. Sed ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua, ( Ct, 8) id est major pars plebis, me negando et Barrabam eligendo, a me reprobata estatque infirmata. De qua recte subinfertur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici saturati sunt ( S2, 2, 5), etc. Qui sunt intelligendi saturati panibus ( S1, 2, 5), nisi iidem ipsi quasi potentes, id est, Israelitae, quibus credita sunt eloquia Domini? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt (voir: Rm, 3) , cum se subtraxerunt ne crederent in Salvatorem et in ipsis panibus, id est, divinis eloquiis quae illi soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena tantum sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data, posteaquam per Novum Testamentum ad eloquia illa venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. Et hoc, velut quaereretur causa cur factum sit: donec sterilis, ait, peperit plurimos, et quae multos habebat filios, infirmata est ( Hebr, sl). In Hebraeo et in Septuaginta translatione non plurimi ( Hebr, sl), sed septem ( Jr, 15) leguntur. Judaei hunc locum ita intelligunt quod, nato Samuele, mortuus sit filius primogenitus Phenennae, et singulis Annae filiis nascentibus singuli Phenennae mortui sint filii. Sed quaerendum est quomodo hoc stare possit, cum Phenenna septem, Anna autem non plus quam quinque filios habuerit. Quam quaestionem Hebraei solventes, duos filios Samuelis cum filiis Annae annumerant. Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. ( Aug, sl) Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium. Propter quod et Joannes apostolus ad septem scribit Ecclesias (voir: Ap, 1) , eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere. Et in Proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans: Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem. ( Pr, 9) Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis, nunc infirmatam Hierusalem terrenam, quoniam quicunque filii liberae in ea erant, virtutis ejus erant: nunc vero quoniam ibi littera est, et Spiritus non est, amissa virtute infirmata est.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 1
    • Donec sterilis peperit plurimos, ( S1, 2, 5) id est septem. Post Samuelem enim tres filios et tres filias [ littera habet duas]: itaque septem. Addunt de uno filiorum septimum natum; qui est et ejus, ut sint septem. Videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel. ( S1, 2, 32) Videbis in filiis tuis: ipsi enim videbunt post te.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Donec sterilis peperit plurimos: et quae multos habebat filios, infirmata est ( S1, 2, 5). In Hebraeo et in Septuaginta translatione, non plurimi, sed septem leguntur. Judaei hunc locum ita intelligunt, quod nato Samuele, mortuus sit filius primogenitus Phenennae, et ita ortis filiis Annae, Phenennae filii mortui sunt. Sed quaerendum est quomodo hoc stare possit, cum Phenenna septem: Anna autem non plusquam quinque filios habuerit. Quam quaestionem Hebraei solventes, duos filios Samuelis cum filiis Annae annumerant.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios, et duas filias: ( S1, 2, 21) Et ipsa supra prophetans dicit: Sterilis peperit plurimos. ( S1, 2, 5) Alibi peperit septem. Quid sibi vult hoc?
  • Liber 1, Caput 1
    • Porro qui rebus ipsis, quae jam coeperant etiam in hac peregrinatione compleri, convenienter movetur, nonne intendit, et aspicit, et cognoscit per hanc mulierem, cujus etiam nomen (id est Anna ) gratia ejus interpretatur, ipsam religionem christianam, ipsam civitatem Dei, cujus rex est, et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam, cujus prophetico spiritu sic locuta est? a qua superbi alienantur, ut cadant; qua humiles implentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personat. Nisi quisquam forte dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait? Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute. Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram, quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. ( S1, 2, 4 et S1, 2, 5) Nunquid septem ipsa pepererat, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, cum ista dicebat: sed nec postea septem peperit, sive sex, ex quibus septimus esset ipse Samuel, sed tres mares, et duas feminas. Demum illa in populo, cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui. ( S1, 2, 10) Unde dicebat, si non prophetabat? Dicat ergo Ecclesia Christi, Civitas Regis magni, gratia plena, prole fecunda. Dicat quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit. Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1) Vere confirmatum est cor, et cornu exaltatum, quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos et meum: ( S1, 2, 1) quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. ( S1, 2, 1) Christus est iste Jesus, quem Simeon ille, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum: nunc dimittis, inquit, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. ( Lc, 2, 29) Dicat itaque Ecclesia: Laetata sum in salutari tuo. ( S1, 2, 1)
  • Liber 1, Caput 1
    • Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes transierunt terram. ( S1, 2, 5) Qui sunt intelligendi pleni panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes: id est Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei ( Rm, 3, 2)? Sed in eo populo, ancillae filii minorati sunt, quod verbo minus latino, bene tamen expressum est: quod ex majoribus minores facti sunt, quia et ipsis panibus (id est divinis verbis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt) terrena sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data, posteaquam per novum testamentum ad eloquia illa venerunt, multum esuriendo, terram transierunt, quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. Et haec velut quaereretur causa, cur factum sit.
  • Liber 1, Caput 1
    • Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. ( S1, 2, 5) Hic totum, quod prophetabatur, eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est universae Ecclesiae significata perfectio. Propter quod, et Joannes Apostolus ad septem scribit Ecclesias, (voir: Ap, 2, 4) eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere. Et in proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit sibi columnas septem. ( Pr, 9, 1) Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis erat, ( S1, 2, 5) nunc infirmatam Hierusalem terrenam, quoniam quicunque filii liberae in ea erant; virtus ejus erat. Nunc vero ibi quoniam littera est, et spiritus non est, amissa virtute infirmata est ( S1, 2, 5).
  • Liber 1, Caput 1
    • Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit. ( S1, 2, 6) Mortificavit illam, quae multa erat in filiis, ( S1, 2, 5) et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem ( S1, 2, 5); quamvis commodius possit intelligi, eosdem vivificare, quos mortificaverat: id enim velut addendo repetivit: Deducit ad inferos, et reducit ( S1, 2, 6). Quibus enim dicit Apostolus : si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; ( Col, 3, 1) salubriter utique mortificantur a Domino. Quibus adjungit : quae sursum sunt sapite, non quae super terram ( Col, 3, 2): ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram Mortui enim estis, ( Col, 3, 3) inquit. Ecce quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. ( Col, 3, 3) Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem ipsos deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro: cum quo vitam nostram in Deo, Apostolus dixit absconditam . Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ( Rm, 8, 32) isto modo utique mortificavit eum: et quia resuscitavit eum a mortuis, eumdem rursum vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur : non derelinques animam meam in inferno, ( Ps, 15, 10) eumdem deduxit ad inferos, et reduxit ( Ac, 2, 27). Hac ejus paupertate ditati sumus: Dominus enim pauperes facit et ditat ( S1, 2, 7): nam quid hoc sit, ut sciamus, quod sequitur, audiamus, humiliat, et exaltat: ( S1, 2, 7) utique superbos humiliat, et humiles exaltat: Quod enim alibi legitur : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, ( Jc, 4, 6 et Pr, 3, 34) haec totus habet sermo hujus Annae; quae interpretatur gratia ejus. Jam vero quod adjungitur: suscitat a terra pauperem: ( S1, 2, 8) de nullo melius, quam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem: nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. ( S1, 2, 8) Inops quippe id est, ac pauper: stercus vero, unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus: Ecclesiam persecutus sum ( 1Co, 15, 9 et Ph, 5, 6): quae mihi fuerunt, ( Ph, 3, 7) inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: ( Ph, 3, 7 et Ph, 3, 8) nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem ( Ph, 3, 8). De terra suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait : sedebitis super duodecim sedes ( Mt, 19, 28): sed sedem gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes illi : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te ( Mt, 19, 27). Hoc votum potentissimi voverant; sed unde hoc, eis nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est? Dans votum vovendi: ( S1, 1, 11) alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus ( S1, 2, 4). Dans , inquit, votum vovendi; non enim Domino quisquam quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod voveret (v. 8.). Sequitur: Et benedixit annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est : Et anni tui non deficient: ( Ps, 101, 28) ibi enim stant anni, hic autem transeunt, imo pereunt, ante enim quam veniant non sunt: cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est dans votum vovendi, et benedixit annos justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus, sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur: quia (v. 9) non in virtute sua potens est vir (v. 10.). Dominus infirmum facit adversarium suum, illum scilicet, qui homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo graeco intelligi: et adversarium suum. cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et vincetur a nobis, sed non viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum.