Liber Secundus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
PrécédentSuivant

V. 5 : Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici saturati sunt ( S2, 2, 5), etc. Qui sunt intelligendi saturati panibus ( S1, 2, 5), nisi iidem ipsi quasi potentes, id est, Israelitae, quibus credita sunt eloquia Domini? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt (voir: Rm, 3) , cum se subtraxerunt ne crederent in Salvatorem et in ipsis panibus, id est, divinis eloquiis quae illi soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena tantum sapiunt. Gentes autem, quibus lex illa non erat data, posteaquam per Novum Testamentum ad eloquia illa venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. Et hoc, velut quaereretur causa cur factum sit: donec sterilis, ait, peperit plurimos, et quae multos habebat filios, infirmata est ( Hebr, sl). In Hebraeo et in Septuaginta translatione non plurimi ( Hebr, sl), sed septem ( Jr, 15) leguntur. Judaei hunc locum ita intelligunt quod, nato Samuele, mortuus sit filius primogenitus Phenennae, et singulis Annae filiis nascentibus singuli Phenennae mortui sint filii. Sed quaerendum est quomodo hoc stare possit, cum Phenenna septem, Anna autem non plus quam quinque filios habuerit. Quam quaestionem Hebraei solventes, duos filios Samuelis cum filiis Annae annumerant. Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. ( Aug, sl) Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium. Propter quod et Joannes apostolus ad septem scribit Ecclesias (voir: Ap, 1) , eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere. Et in Proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans: Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem. ( Pr, 9) Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis, nunc infirmatam Hierusalem terrenam, quoniam quicunque filii liberae in ea erant, virtutis ejus erant: nunc vero quoniam ibi littera est, et Spiritus non est, amissa virtute infirmata est.

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 1
    • Post mortem Saul, venerunt viri Juda, et unxerunt David in Hebron, ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, quia fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. Et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem ( S2, 2, 4, S2, 2, 5 et S2, 2, 6). Cur ergo isti qui Saulem et ejus filium sepelierunt, misericordiam fecissedicuntur, et ob hoc a rege pio benedicuntur, nisi quia bene afficiuntur cordamiserantium, quando condolent mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu,quo nemo carnem suam umquam odio habuit, volunt fieri post mortem suamcorporibus suis; et quod sibi exhiberi volunt, quando sensuri non sunt, aliisnon sentientibus curant exhibere dum sentiunt.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • (voir: S2, 2, S2, 4, S2, 5 et S2, 6) Post mortem Saul venerunt viri Juda, et unxerunt David in Hebron, ut regnaret super domum Juda: et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul; misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum Domino viro Saul, et sepelistis eum, et nunc retribuet quidem vobis misericordiam, et veritatem. ( S2, 2, 5 et S2, 2, 6) Cur ergo isti, qui Saulem, et ejus filium sepelierunt, misericordiam fecisse dicuntur, et ob hoc a rege pio benedicuntur, nisi quia bene afficiuntur corda miserantium, quando ea dolent in mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu, quo nemo unquam carnem suam odio habet, nolunt fieri post mortem suam corporibus suis, et quod sibi exhiberi volunt, quando sensuri non sunt, aliis non sentientibus curant exhibere dum sentiunt.