Liber Secundus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
PrécédentSuivant

V. 6 : Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 1
    • Post mortem Saul, venerunt viri Juda, et unxerunt David in Hebron, ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, quia fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. Et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem ( S2, 2, 4, S2, 2, 5 et S2, 2, 6). Cur ergo isti qui Saulem et ejus filium sepelierunt, misericordiam fecissedicuntur, et ob hoc a rege pio benedicuntur, nisi quia bene afficiuntur cordamiserantium, quando condolent mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu,quo nemo carnem suam umquam odio habuit, volunt fieri post mortem suamcorporibus suis; et quod sibi exhiberi volunt, quando sensuri non sunt, aliisnon sentientibus curant exhibere dum sentiunt.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 2
    • Et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem ( S2, 2, 6). Misericordiam, in praesenti saeculo, veritatem, in futuro; quia misericordia, quae in praesenti saeculo tribuitur, ad comparationem aeternae misericordiae mendacium est.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • (voir: S2, 2, S2, 4, S2, 5 et S2, 6) Post mortem Saul venerunt viri Juda, et unxerunt David in Hebron, ut regnaret super domum Juda: et nuntiatum est David, quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul; misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum Domino viro Saul, et sepelistis eum, et nunc retribuet quidem vobis misericordiam, et veritatem. ( S2, 2, 5 et S2, 2, 6) Cur ergo isti, qui Saulem, et ejus filium sepelierunt, misericordiam fecisse dicuntur, et ob hoc a rege pio benedicuntur, nisi quia bene afficiuntur corda miserantium, quando ea dolent in mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu, quo nemo unquam carnem suam odio habet, nolunt fieri post mortem suam corporibus suis, et quod sibi exhiberi volunt, quando sensuri non sunt, aliis non sentientibus curant exhibere dum sentiunt.