Liber Secundus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
PrécédentSuivant

V. 3 : sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 2
    • Ascendit ergo David et duae uxores ejus Achinoam Jezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli, sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron. ( S2, 2, 2 et S2, 2, 3) Ascensus iste David cum duabus uxoribus suis in Hebron significat convocationesduarum plebiumin Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretatur conjugium, et bene sola sancta Ecclesiaconjugium nominatur. Sola et una est sponsa videlicet coelestis regis, de qua in Canticis canticorumdicitur: Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum quarum non est numerus. ( Ct, 6) Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genitricisuae. Illuc duxit David singulos viros cum domo sua: quia unusquisque fidelium, in illamsocietatem per praedicationem Evangelii, convocatur. Non est ibi distinctio Judaei, et Graeci, barbari et Scythae, servi et liberi, sed omnia et in omnibus Christus. ( Col, 3)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 2
    • Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinom Jezraelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. Sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. ( S2, 2, 2, S2, 2, 3 et S2, 2, 4) Ascensus iste David cum duabus uxoribus suis in Hebron significat convocationes duarum plebium in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretatur conjugium. Et bene sola sancta Ecclesia conjugium nominatur: sola et bona est sponsa videlicet coelestis regis, de qua in Canticis canticorum dicitur: Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum quarum non est numerus. Una est columba mea perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae. ( Ct, 6) Illuc duxit David singulos viros cum domo sua: quia unusquisque fidelium in illam societatem per praedicationem Evangelii convocatur. Nec est ibi distinctio Judaei et Graeci, Barbari et Scythae, servi et liberi: sed omnia et in omnibus Christus. ( Rm, 10 et Ga, 3)