Liber Secundus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
PrécédentSuivant

V. 8 : Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 5. 6. :

    Israel in regem natum Saul Isboseth ungit;

    Atque suos cuneos inclytus Abner agit.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 2
    • Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum. ( S2, 2, 8 et S2, 2, 9) In Hebraeo habetur, « transduxit eum in Manaim, » quae interpretatur castra. Transduxit eum, intelligendum est, ultra Jordanem: et in Manaimregem eum constituisse, super Galaad, et super Gessuri. Hebraeis Assuri, id est super tribum Aser.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 2
    • Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, regemque constituit super Galaad et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum, ( S2, 2, 8 et S2, 2, 9) et caetera.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 2
    • Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra ( S2, 2, 8). In Hebraeo habetur, transduxit eum in Manaim, quae interpretantur castra. Transduxit eum, intelligendum est ultra Jordanem, et in Manaim regem eum constituisse.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • David uncto super domum Judam rege, Abner filius Ner Hisboseth filium Saul regem constituit super universum Israel: egressusque est Abner filius Ner cum pueris Hisboseth de castris Gabaon. Porro Joab filius Sarviae cum pueris David egressi de Hebron concitaverunt bellum juxta piscinam Gabaon, et persequebatur Asahel Abner. Locutusque est Abner ad Asael, dicens: Recede; noli me sequi, ne compellar confodere te in terram. Qui contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum, et mortuus est. ( S2, 2, 8, S2, 2, 9, S2, 2, 12, S2, 2, 13, S2, 2, 22 et S2, 2, 23) [mauvais référencement: S2, 2, 10] Cujus Asael typum tenuit, nisi eorum quos vehementer arripiens furor in praeceps ducit? qui in eodem furoris impetu tanto caute declinandi sunt, quanto et insane rapiuntur. Unde et Abner, qui sermone nostro patris lucerna dicitur, fugit, quia doctorum lingua, quae supernum Dei lumen indicat, cum per abrupta furoris mentem cujuspiam ferri conspicit, cumque contra irascentem dissimulat verborum jacula reddere, quasi persequentem non vult ferire, sed cum iracundi nulla consideratione se mitigant, et quasi Asael persequi et insanire non cessant, necesse est ut hi qui furentes reprimere conantur nequaquam se in furore erigant, sed quidquid est tranquillitatis ostendant, quaedam vero subtiliter proferant, in quibus ex obliquo furentis animum pungant. Unde et Abner cum contra persequentem subsistit, non eum recta, sed aversa hasta transforavit. Ex mucrone quippe percutere, est impetu apertae increpationis obviare: aversa vero hasta persequentem ferire, est furentem tranquille ex quibusdam tangere et quasi parcendo superare. Asael autem protinus occubuit, quia commotae mentes, dum et parci sibi sentiunt, et tamen responsorum ratione in intimis sub tranquillitate tanguntur, ab eo quo se erexerant, statim cadunt. Qui ergo a fervoris sui impetu sub lenitatis percussione resiliunt, quasi sine ferro moriuntur.