Liber Secundus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
PrécédentSuivant

V. 4 : Veneruntque viri Iuda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda. Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 3. 4. :

    Ungitur a Iuda rex David versus in Ebron,

    Eius et imperio dux Ioab est equitum.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 2
    • Veneruntque viri Juda et unxerunt ibi David,ut regnaret super domum Juda. ( S2, 2, 4) Ungunt viri Juda David in regem, ut regnet super domum Juda, quia superbis accontemptoribus spernentibusque gratiam Dei abolitis, electi quique bona fama sacraepraedicationis, et virtutum studio, rite confitentur Christum esse regem in universopopulo. Ac ipsum esse, cui omnis potestas a Patre data est in coelo et in terra, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. ( Ph, 2) Aliter: Post mortem Saulis ungitur David, et regnat, transfertque arcamTestamenti in civitatem suam: sicut in sequentibus legitur, de qua in suo loco dicturisumus. Simili quoque modo post abolitionem regni Judaeorum, et sacerdotii cessationem,verus David, id est Christus in Ecclesia sua, quamex gentibus elegit, regnum accepit:et arcam Testamenti, hoc est sacram Scripturam, in Ecclesiam, quae ejus est domus,transtulit.
  • Liber 2, Caput 2
    • Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul, ( S2, 2, 4) et reliqua. Hoc plenius in Paralipomenon libro quomodo gestum sit narratur. Cum audissent, inquit, viri Jabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul, consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus, attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. ( Ch1, 4) Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sitmandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud: sed insuper etiampythonissamconsuluerit, nec speraverat in Domino: propter quod et interfecit eum, ettranstulit regnum ejus ad David filium Isai. Quid est quod viris Jabes Galaad David gratia refert, eo quod sepelierunt ossaSaul et filiorum ejus? nisi quod Redemptori nostro multum placet, quando quis pravaopera malorum qui in peccatis suis mortui sunt, oblivioni damnando tradit, nec eaactione imitatur, quae scit Deo displicuisse; sed magis ea elegit facienda, quaerecordatur Dominum in mandatis dedisse.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore ( S2, 2, 4). Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes sibi videntur esse, ut sine Dei dono atque adjutorio, humana sufficientia, divina possint implere mandata. Et infirmi accincti sunt robore ( S2, 2, 4). Qui tantum in Dei pietate confidunt, et ab illo solatia quaerunt, dicentes cum Propheta: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. ( Ps, 6, 3) [mauvais référencement: Ps, 6] Infirmus erat populus gentilis, quando alienus a testamento Dei fuerat. Nunc ergo praecinctus est robore, cum indutus est scuto fidei, et galea salutis, et gladio Spiritus hostis antiqui tela ignea proterit (voir: Ep, 6) .
  • Liber 2, Caput 2
    • Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinom Jezraelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. Sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. ( S2, 2, 2, S2, 2, 3 et S2, 2, 4) Ascensus iste David cum duabus uxoribus suis in Hebron significat convocationes duarum plebium in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretatur conjugium. Et bene sola sancta Ecclesia conjugium nominatur: sola et bona est sponsa videlicet coelestis regis, de qua in Canticis canticorum dicitur: Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum quarum non est numerus. Una est columba mea perfecta mea: una est matri suae, electa genitrici suae. ( Ct, 6) Illuc duxit David singulos viros cum domo sua: quia unusquisque fidelium in illam societatem per praedicationem Evangelii convocatur. Nec est ibi distinctio Judaei et Graeci, Barbari et Scythae, servi et liberi: sed omnia et in omnibus Christus. ( Rm, 10 et Ga, 3)
  • Liber 2, Caput 2
    • Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Juda. ( S2, 2, 4) Ungunt viri Juda David in regem, ut regnet super domum Juda; quia superbis ac contemptoribus spernentibus gratiam Dei, electi quique bona fama sacrae praedicationis et virtutum studio rite confitentur Christum esse regem in universo populo suo, ac ipsum esse, cui omnis potestas a Patre data est in coelo et in terra, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. ( Ph, 2)
  • Liber 2, Caput 2
    • Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul, ( S2, 2, 4) etc. Hoc plenius in Paralipomenon libro, quomodo gestum sit, narratur: Cum audissent, inquit, viri Jabes Galaad omnia, scilicet quae Philisthiim fecerunt super Saul, conjunxerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus, attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas; eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud. Sed etiam insuper pythonissam consuluerit, nec speraverit in Domino, propter quod et interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai ( Ch1, 10). Quid est quod viris Jabes Galaad David gratias refert eo quod sepelierunt ossa Saul et filiorum ejus, nisi quod Redemptori nostro multum placet, quando quis prava opera malorum, qui in peccatis suis mortui sunt, oblivioni damnando tradit, nec ea actione imitatur, quae scit Domino displicuisse, sed ea magis eligit facienda, quae recordatur Dominum in mandatis dedisse.

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 1
    • Post mortem Saul, venerunt viri Juda, et unxerunt David in Hebron, ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, quia fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. Et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem ( S2, 2, 4, S2, 2, 5 et S2, 2, 6). Cur ergo isti qui Saulem et ejus filium sepelierunt, misericordiam fecissedicuntur, et ob hoc a rege pio benedicuntur, nisi quia bene afficiuntur cordamiserantium, quando condolent mortuorum corporibus alienis, quae illo affectu,quo nemo carnem suam umquam odio habuit, volunt fieri post mortem suamcorporibus suis; et quod sibi exhiberi volunt, quando sensuri non sunt, aliisnon sentientibus curant exhibere dum sentiunt.