v. 1 : Filii Iuda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
v. 2 : Raia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad: hae cognationes Sarathi.
v. 3 : Ista quoque stirps Etam: Iezrahel, et Iesema, et Iedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
v. 4 : Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
v. 5 : Assur vero patri Thecuae erant duae uxores, Halaa et Naara.
v. 6 : Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari: isti sunt filii Naara.
v. 7 : Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.
v. 8 : Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
v. 9 : Fuit autem Iabes inclytus prae fratribus suis, et mater eius vocavit nomen illius Iabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
v. 10 : Invocavit vero Iabes Deum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et praestitit Deus quae precatus est.
v. 11 : Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
v. 12 : Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.
v. 13 : Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
v. 14 : Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant.
v. 15 : Filii vero Caleb filii Iephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez.
v. 16 : Filii quoque Ialeleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asrael.
v. 17 : Et filii Ezra, Iether, et Mered, et Epher, et Ialon, genuitque Mariam, et Sammai, et Iesba patrem Esthamo.
v. 18 : Uxor quoque eius Iudaia, peperit Iared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe: hi autem filii Bethiae filiae Pharaonis, quam accepit Mered.
v. 19 : Et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
v. 20 : Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Iesi, Zoheth, et Benzoheth.
v. 21 : Filii Sela, filii Iuda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo iuramenti.
v. 22 : Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem: haec autem verba vetera.
v. 23 : Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus eius: commoratique sunt ibi.
v. 24 : Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul.
v. 25 : Sellum filius eius, Mapsam filius eius, Masma filius eius.
v. 26 : Filii Masma: Hamuel filius eius, Zachur filius eius, Semei filius eius.
v. 27 : Filii Semei sedecim, et filiae sex: fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda.
v. 28 : Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
v. 29 : et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
v. 30 : et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,
v. 31 : et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: hae civitates eorum usque ad regem David.
v. 32 : Villae quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
v. 33 : Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal: haec est habitatio eorum, et sedium distributio.
v. 34 : Mosobab quoque et Iemlech, et Iosa filius Amasiae,
v. 35 : et Ioel, et Iehu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asiel,
v. 36 : et Elioenai, et Iacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
v. 37 : Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
v. 38 : Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
v. 39 : Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quaererent pascua gregibus suis.
v. 40 : Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
v. 41 : Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiae regis Iuda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
v. 42 : De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi:
v. 43 : et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.