Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 31 : et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim: hae civitates eorum usque ad regem David.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 4, Caput 3
    • (voir: Ch1, 4, 24, Ch1, 4, 31 et Ch1, 4, 32) Filii Symeon in Genesi sex describuntur. Hic vero sextus tollitur, eo quod nulla progenies de eo processit. Mutantur vero nomina quaedam suis rationibus. In Genesi scribitur, Jemuel. Jemuel, mare Dei: in Paralipomenon Namuel. Namuel, loquens cum Deo. Alius vero in Genesi vocatur Ohad: in Paralipomenon Jarib. Ohad interpretatur, laudatio: Jarib, litigans: quia de ejus progenie exivit Zamri,qui cum scorto Madianitide peccans, a Phinees peremptus est. Jachin in Genesi, quod interpretatur, praeparatio: in Paralipomenon Zara, quod interpretatur, ortus. Saul vero, quem eodem nomine in utroque libro commemorat, hic filium Cananitidis tacet, et vicinitate fraterni nominis ex Zara, qui interpretatur, ortus, decorat. Quod dicit, hae civitates eorum usque ad regem David: hoc vult intelligi, quod Sicelech et Bersabee, quae tribus Judae fuerunt, et a tribu Symeon invasae sunt, a David denuo in pristinam Judae redierunt haereditatem. Ain Remmon unius villae nomen est, quae interpretatur, fons malorum granatorum.