Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 17 : Et filii Ezra, Iether, et Mered, et Epher, et Ialon, genuitque Mariam, et Sammai, et Iesba patrem Esthamo.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 4, Caput 3
    • Filii Ezra Jether et Mared, Effer et Jalon ( Ch1, 4, 17). Ezra interpretatur, auxilium, ipsum enim dicunt Amram patrem Moysi et Aaron. Jether interpretatur, residuum, ipse est Aaron. Mared, rebellans, ipse est Moyses. Effer, pulvis, ipse est Eldad; Jalon, lex, ipse est Medad: iidem [ Ms. id est] duo qui prophetabant. Traditur enim Moysen post acceptam legem in eremo patri injunxisse, ut matrem dimitteret, eo quod illius amita esset: filia enim fuit Levi. Post cujus dissidium, duxisse aliam uxorem Amram: ex qua suscepit duos filios hos, Eldad et Medad. Quod vero sequitur, genvitque Mariam et Samai, et Jesba patrem Estemoa ( Ch1, 4, 17): Samai Moysen intelligi volunt, qui interpretatur, coelestis. Jesba Aaron, qui interpretatur, collaudatio, patrem Estemoa, id est, ignem manentem, eo quod filii Aaron in assiduis sacrificiis igne utebantur. Quod vero sequitur, uxor ejus Indaia genuit Jared: Indaia, ipsa est Jachabeth mater Moysi. Nomina vero quae sequuntur pene omnia Moysi nomina intelligi volunt, quia ideo Jared vocatur, id est, descendens, quod de monte descenderit: pater Jedor, id est, sepium, eo quod quasi quadam sepe lege circumdederit populum. Heber, junctor, eo quod populum Dei servitio junxerit: Patrem Socho, id est, prophetiae, eo quod ipse sit doctor Prophetarum. Icuthiel, id est, sperans in Deum, eo quod spem habuerit liberandi populum de Aegypto: sive quod spe parentum de aquae periculo liberatus sit: patrem Sanoba, qui interpretatur, gubernator, eo quod magnam populo in eremo gubernationem exhibuerit: sive quod doctrina sua quotidie gubernaret.