Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 12 : Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 4, Caput 3
    • (voir: Ch1, 4, 11) Caleb frater Suaa, ipse est Ram. Ram interpretatur, excelsus; et Suaa, sublimis [Al. humilis]. Caleb genuit Machir, Machir genuit Eston, Eston genuit Tehinna. Quod vero dicit eum patrem urbis Naas, intelligi potest aut Bethleem, aut mater Isai; quia Isai in alio loco Naas, id est coluber vocatur. Abigail soror est David, filia Naas, id est, Isai: qui utroque nomine vocabatur. Getra Ismaelites habuit uxorem Abigail filiam Naas. Quod vero dicit, isti sunt filii [Ms. viri] Recha (voir: Ch1, 4, 12) . Recha interpretatur, tener, quem hic David nonnulli intelligi volunt. Sic enim ipse ait: Ego sum tener et unctus rex ( S2, 3, 39). Et in alio loco: quasi ligni vermiculus tenerulus. Idcirco enim viri Recha, id est, David dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David, in hac sententia annotati sunt.