V. 23 :
Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in
operibus eius: commoratique sunt ibi.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 3
(voir:
Ch1, 4, 21)
Et pater Lecha, idcirco hic ponitur propter memoriam pristini
nominis.
Cognationes ergo domus operantium byssum in domo juramenti
(
Ch1, 4, 21), hi sunt, qui cum Beseleel morati sunt ad explendum opus
tabernaculi.
Juramenti etenim domus idcirco dicitur, sicut et tabernaculum foederis, quod
in eo foedus esset Dei, quod cum hominibus fecit, et juramentum quod juravit ad
Abraham, Isaac et Jacob.
Quod vero sequitur: Qui stare fecit solem: redit ad progeniem
Pharez, de quo ortus est David, opportunum judicans progeniem Juda, de qua
tribus regia orta est, in David terminare.
Tradunt enim Hebraei hunc fuisse Elimelech virum Noemi, patrem Maalon et
Chelion in cujus tempore sol steterit, propter praevaricatores [ Ms.
praevaricationes] legis, ut tanto miraculo viso, converterentur ad Dominum Deum
suum.
Quod quia facere contempserunt: idcirco fames invaluit, ut ille, qui in tribu
Juda prior videbatur, famis inopia cum uxore et filiis, non solum patria
pelleretur, sed etiam in eadem peregrinatione cum filiis moreretur.
Viros autem mendacii esse Maalon et Chelion, qui hic, securus et
incedens appellantur, et de quibus dicitur quod principes fuerint
in Moab, eo quod uxores Moabitidas duxerint.
In Hebraeo expressius ponitur, et ab eruditis illius linguae didicimus, ut
non principes, sed mariti dicantur.
Quod vero sequitur, quae reversae sunt in Lehem, Noemi et Ruth demonstrat,
quae in Lehem, id est, panem post inopiam famis, audita ubertate
panis, in Bethleem reversae sunt.
Et quia haec historia in libro Ruth scribitur
(voir:
Rt, 1, 4)
: idcirco subsequitur: Haec autem verba vetera
(voir:
Ch1, 4, 22)
.
Figulos vero dicit habitantes in plantationibus et sepibus, progeniem quae de
Ruth propagata est: quae in sepibus et plantationibus habitasse legitur, quando
ad regiam dignitatem haec plantatio pervenit.
Commorati sunt ibi
(
Ch1, 4, 23), hoc est in Bethleem apud regem in operibus ejus, quia ex eis David rex
ortus est, cujus opera miris praeconiis praedicantur.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)