V. 32 :
Villae quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates
quinque.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 3
(voir:
Ch1, 4, 24,
Ch1, 4, 31 et
Ch1, 4, 32)
Filii Symeon in Genesi sex describuntur.
Hic vero sextus tollitur, eo quod nulla progenies de eo processit.
Mutantur vero nomina quaedam suis rationibus.
In Genesi scribitur, Jemuel.
Jemuel, mare Dei: in Paralipomenon Namuel.
Namuel, loquens cum Deo. Alius vero in Genesi vocatur Ohad: in
Paralipomenon Jarib.
Ohad interpretatur, laudatio: Jarib, litigans: quia de ejus
progenie exivit Zamri,qui cum scorto Madianitide peccans, a Phinees peremptus
est.
Jachin in Genesi, quod interpretatur, praeparatio: in Paralipomenon
Zara, quod interpretatur, ortus.
Saul vero, quem eodem nomine in utroque libro commemorat, hic filium
Cananitidis tacet, et vicinitate fraterni nominis ex Zara, qui interpretatur,
ortus, decorat.
Quod dicit, hae civitates eorum usque ad regem David: hoc vult
intelligi, quod Sicelech et Bersabee, quae tribus Judae fuerunt, et a tribu
Symeon invasae sunt, a David denuo in pristinam Judae redierunt
haereditatem.
Ain Remmon unius villae nomen est, quae interpretatur, fons malorum
granatorum.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)