Liber Secundus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 39 : Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviae duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 4, Caput 3
    • (voir: Ch1, 4, 11) Caleb frater Suaa, ipse est Ram. Ram interpretatur, excelsus; et Suaa, sublimis [Al. humilis]. Caleb genuit Machir, Machir genuit Eston, Eston genuit Tehinna. Quod vero dicit eum patrem urbis Naas, intelligi potest aut Bethleem, aut mater Isai; quia Isai in alio loco Naas, id est coluber vocatur. Abigail soror est David, filia Naas, id est, Isai: qui utroque nomine vocabatur. Getra Ismaelites habuit uxorem Abigail filiam Naas. Quod vero dicit, isti sunt filii [Ms. viri] Recha (voir: Ch1, 4, 12) . Recha interpretatur, tener, quem hic David nonnulli intelligi volunt. Sic enim ipse ait: Ego sum tener et unctus rex ( S2, 3, 39). Et in alio loco: quasi ligni vermiculus tenerulus. Idcirco enim viri Recha, id est, David dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David, in hac sententia annotati sunt.