Liber Secundus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 4 : Quartus autem Adonias, filius Haggith: et quintus Saphathia, filius Abital.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 3
    • Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoen Jezraelitide, et post eum Chelea, de Abigail uxore Nabal Carmeli. Porro tertius Absalon, filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur. Quartus autem Adonias, filius Aggith, et quintus Saphatia, filius Abital. Sextus quoque Jetram, de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron. ( S2, 3, 2, S2, 3, 3, S2, 3, 4 et S2, 3, 5) Quaeritur cum aliae uxores David supra notatae sint, et non dicantur uxoresDavid, cur hic sola Egla uxor dicatur David? Egla enim ipsa est Michol, quae ideo uxorejus hic sola voratur, eo quod in adolescentia primum ipsam sortitus fuerat in uxorem,quae etiam partu occubuissedicitur. Unde et in sequentibus scriptum est: Igitur Michol filiae Saul non est natusfilius, usque ad diem mortis suae, quia in ipso partu occubuit. Et quid septem filii David qui ei nati sunt in Hebron, nisi perfectionem sanctorumin fide, sermone, et opere significant? quae ab Ecclesia matre, sponso Salvatorividelicet nostro, quotidie generantur, et conjugio spiritali, per Spiritus sanctigratiam, in aeternam vitam quotidie filii lucis oriuntur.