Liber Secundus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 17 : Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David ut regnaret super vos.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 3
    • Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David ut regnaret super vos. Nunc ergo facitequoniam Dominus locutus est ad David dicens: In manu servi mei David, salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim et omnium inimicorum ejus, ( S2, 3, 17 et S2, 3, 18) etc. Quid est ergo quod Abner populum universum Israel exhortatur, ut, relicto Isbosethfilio Saul, ad David, prompto ac devoto animo, conveniat? nisi quod doctores sancti,qui patris lucerna merito dicuntur, lumine fidei, et scientiae plenissimi, inuniversis gentibus nomen Domini praedicant, et exhortantur, quatenus, spreta idolorumcultura, et relicto errore confusionis, cum auctore suo diabolo, ad David nostrum, quivero manu fortis, et desiderabilis est, qui desideratus cunctis gentibus esse, apropheta describitur, sine mora festinent venire, etsub ejus imperio, perpetuostudeant permanere. Nam et Joab, qui Abner dolo loquens, et percutiens in inguine, interfecit, nonalium quam hostem antiquum significat, qui fictis suasionibus quotidie fidelessubvertere satagit, et per libidinis noxiae cogitationes, interficere molitur. Joab enim inimicus, vel idem frater interpretatur. Omnium inimicorum diabolus est caput, unde et Salvator talibus in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. ( Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8] Ab hac ergo persecutione David noster immunis est, quia Deus neminem tentat. Ipse autem intentator malorum est, ( Jc, 1) qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire (voir: 1Ti, 2) . Per invidiam enim diaboli, mors intravit in totum orbem terrarum. ( Sg, 2) Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ejus. Potest nomen et persona Joab non inconvenienter ad populum Judaicum persignificationem transferri, qui inimici semper praedicatorum Evangelii exstiterunt, etfidem Christi ubicunque potuerunt persequebantur. De quibus Paulus Thessalonicensibus scribens: Vos enim, ait, imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt: et Deo non placuerunt, et omnibus hominibus adversantur: prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant: ut impleant peccata sua semper. Pervenit enim ira Dei super illos, usque in finem. ( 1Th, 2)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 3
    • Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David, ut regnaret super vos. Nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David, salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus, ( S2, 3, 17 et S2, 3, 18) etc. Quid est ergo quod Abner populum universum Israel exhortatur, ut, relicto Isboseth filio Saul, ad David prompto ac devoto animo conveniat, nisi quod doctores sancti, qui patris lucerna dicuntur, lumine fidei et scientiae plenissimi, in universis gentibus nomen Domini praedicant et exhortantur, quatenus, spreta idolorum cultura, et relicto errore confusionis cum auctore suo diabolo, ad David nostrum, qui vere manufortis et desiderabilis est, qui desideratus cunctis gentibus, ( Ag, 2) esse a propheta describitur, sine mora festinent venire, et sub ejus imperio perpetuo studeant permanere? Nam et Joab, quem Abner dolo loquens et percutiens in inguine, interfecit, non alium quam hostem antiquum significat, qui fictis suasionibus quotidie fideles subvertere satagit, et per libidinis noxiae contagionem interficere molitur. Joab enim inimicus, vel idem pater interpretatur. Omnium enim iniquorum diabolus caput. Unde et Salvator talibus in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. ( Jn, 8, 44) [mauvais référencement: Jn, 8] Ab hac ergo percussione David noster immunis est, quia « Deus neminem tentat (voir: Jc, 1) . Ipse autem intentator malorum est, qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire (voir: 1Ti, 2) . Per invidiam enim diaboli mors introivit in totum orbem terrarum (voir: Sg, 2) . » Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ejus. Potest nomen et persona Joab non inconvenienter ad populum Judaicum per significationem transferri, qui inimici semper praedicatorum Evangelii exstiterunt, et fidem Christi ubicunque potuerunt persequebantur. De quibus Paulus Thessalonicensibus scribens ait: Vos enim imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, in Christo Jesu. Quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Judaeis, qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Praevenit enim ira Dei super illos usque in finem ( 1Th, 2).