Liber Secundus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 30 : Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in praelio.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 3
    • Quod autem David se excusans de nece insontis dixit: Mundus ego sum, et regnum meum apud Deum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner, et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus, nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. ( S2, 3, 28, S2, 3, 29 et S2, 3, 30) Judaeorum denotat perfidiam atque miseriam. Super caput enim Joab, id est, super principes et super sacerdotes ipsius populi, et super omnem domum patris ejus, synagogam videlicet Satanae, atque conventum malignantium veniet iniquitas impiorum, ut requiratur ab eis omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae. ( Mt, 23, 35) [mauvais référencement: Mt, 23] Nec deficiat de domo istius Joab, fluxum seminis sustinens, id est, variis desideriis diffluens, quia in voluptatibus istius vitae tales totam spem suam ponunt, ubi et leprosi sunt tenentes fusum, id est, variis erroribus maculati, instabilitatem haeresis ac mundani luxus sequentes, « Qui juxta desideria cordis sui coacervabunt sibi magistros, prurientes quidem auribus, et a veritate auditum avertent. » Ibi etiam non deficiet cadens gladio, et indigens pane, quia cum pane illo qui de coelo descendit semper egent, et non refici ab eo merentur, futurae ultionis gladium non evadent.