Liber Secundus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 21 : Et dixit Abner ad David: Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineam tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 25. 26. :

    David et Abner edunt; Abner cum pace recedit,

    Moxque dolo revocans hunc Ioab interimit.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 3
    • Et dixit Abner ad David: Surgam ut congregem ad te dominum meum, regem omnis Israel, et ineam tecum foedus, ut imperes omnibus sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner et ille esset in pace. ( S2, 3, 21) Abner veniens ad David ut universum Israel, regno ipsius sociaret ab Joabignorante David, in dolo occisus est. De quibus latius in sequentibus, et aliter dicturus sum. Sic intelligunt: Abner, inquiunt, veniens ad David, ut universum Israel regnoipsius sociaret, sed a Joab in dolo occisus est. Et Paulus egrediens ad gentes, ut praedicatione sua ad fidem eas Christiconverteret, gravissimas Judaeorum pertulisse legitur persecutiones. Sicut enim Joab filius Sarviae, aemulus Abner, usque ad necem mortis insidiatusest, sic nimirum Judaei filii videlicet Synagogae Paulo apostolo ex eadem tribuBenjamin genito, tandiu insidiati sunt, donec eum de Judaea expellentes, ad gentestransire compulerunt (voir: Ac, 13) .