Liber Secundus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 5 : Sextus quoque Iethraam, de Egla uxore David: hi nati sunt David in Hebron.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 3
    • Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoen Jezraelitide, et post eum Chelea, de Abigail uxore Nabal Carmeli. Porro tertius Absalon, filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur. Quartus autem Adonias, filius Aggith, et quintus Saphatia, filius Abital. Sextus quoque Jetram, de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron. ( S2, 3, 2, S2, 3, 3, S2, 3, 4 et S2, 3, 5) Quaeritur cum aliae uxores David supra notatae sint, et non dicantur uxoresDavid, cur hic sola Egla uxor dicatur David? Egla enim ipsa est Michol, quae ideo uxorejus hic sola voratur, eo quod in adolescentia primum ipsam sortitus fuerat in uxorem,quae etiam partu occubuissedicitur. Unde et in sequentibus scriptum est: Igitur Michol filiae Saul non est natusfilius, usque ad diem mortis suae, quia in ipso partu occubuit. Et quid septem filii David qui ei nati sunt in Hebron, nisi perfectionem sanctorumin fide, sermone, et opere significant? quae ab Ecclesia matre, sponso Salvatorividelicet nostro, quotidie generantur, et conjugio spiritali, per Spiritus sanctigratiam, in aeternam vitam quotidie filii lucis oriuntur.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 3
    • Sextus quoque Jethraam de Egla uxore David ( S2, 3, 5). Quaeritur cur aliae uxores David supra notatae sint, et non dicantur uxores David: et hic sola Egla uxor dicatur David? Egla enim ipsa est Michol, quae ideo uxor ejus hic sola vocatur, eo quod in adolescentia primum ipsam sortitus fuerit in uxorem, quae etiam partu occubuisse dicitur. Egla itaque interpretatur vitula.