Liber Secundus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 34 : Manus tuae ligatae non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati: sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 3
    • Manus tuae non sunt ligatae, et pedes tui non sunt compedibus aggravati, ( S2, 3, 34) sicut eorum manus solent ligari et pedes vinciri, qui in proelio capi solent,dolo igitur non viribus peremptus es. Quod autem David se excusans de nece insontis, dixit: Mundus ego sum, et regnum meum apud Deum, usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner, et veniat super caput Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane. ( S2, 3, 28 et S2, 3, 29) Judaeorum denotat perfidiam atque miseriam. Super caput enim Joab, id est, super principes et sacerdotes ipsius populi, etsuper omnem domum patris ejus, synagogam videlicet Satanae, atque conventummalignantium, veniet iniquitas impiorum, ut requiratur ab eis omnis sanguis justus,qui effusus est superterram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filiiBarachiae (voir: Mt, 23) . Nec deficiet de domo istius Joab, fluxum seminis sustinens, id est, variisdesideriis diffluens, quia in voluptatibus istius vitae, tales totam spem suam ponunt,ubi et leprosi sunt tenentes fusum, id est variis erroribus maculati, instabilitatemhaeresum ac mundani luxus sequentes, qui juxta desideria cordis sui, coacervabunt sibimagistros prurientes quidem auribus, et a veritate auditum avertentes. Ibi etiam non deficiet cadens gladio, et indigens pane, ( S2, 3, 29) qui, cum pane illo qui de coelo descendit semper egent, et non refici ab eomerentur, futurae ultionis gladium non evadent (voir: 2Ti, 4) .

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 3
    • Manus tuae non sunt ligatae, et pedes tui non sunt compedibus aggravati ( S2, 3, 34). Non es jure belli captus, et manus tuae non sunt ligatae, et pedes compedibus aggravati, sicut eorum manus solent ligari, et pedes vinciri, qui in praelio capi solent. Dolo igitur, non viribus, peremptus es.