Evangelium Secundum Matthaeum

Caput 23

v. 1 :Tunc Iesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,

v. 2 :dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei.

v. 3 :Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.

v. 4 :Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere.

v. 5 :Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.

v. 6 :Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis,

v. 7 :et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

v. 8 :Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.

v. 9 :Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in caelis est.

v. 10 :Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.

v. 11 :Qui maior est vestrum, erit minister vester.

v. 12 :Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.

v. 13 :Vae autem vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.

v. 14 :Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes! propter hoc amplius accipietis iudicium.

v. 15 :Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos.

v. 16 :Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit in auro templi, debet.

v. 17 :Stulti et caeci: quid enim maius est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum?

v. 18 :Et quicumque iuraverit in altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet.

v. 19 :Caeci: quid enim maius est, donum, an altare, quod sanctificat donum?

v. 20 :Qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt.

v. 21 :Et quicumque iuraverit in templo, iurat in illo, et in eo qui habitat in ipso:

v. 22 :et qui iurat in caelo, iurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.

v. 23 :Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem! haec oportuit facere, et illa non omittere.

v. 24 :Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

v. 25 :Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia!

v. 26 :Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.

v. 27 :Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!

v. 28 :Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.

v. 29 :Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum,

v. 30 :et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum!

v. 31 :itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.

v. 32 :Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

v. 33 :Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?

v. 34 :Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:

v. 35 :ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.

v. 36 :Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.

v. 37 :Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?

v. 38 :Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.

v. 39 :Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.