Liber Secundus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39
PrécédentSuivant

V. 16 : Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 23. 24. :

    Phaltiel ablatam ducens Michol, Abner in Ebron

    Reddit eam David pacis ad indicium.

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 25
    • Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalthi filio Lais, qui erat de Gallim, ( Beda, sl) » etc. Ut Hebraei, non cognovit eam idem Phalthi, quoniam si cognovisset eam, nunquam David sibi eam postea sociasset, quia in lege penitus hujusmodi prohibetur coitus. Idem namque Phalthi de Gallim, hoc est, de inundatione erat. Inundatio haec lex intelligitur. Legis enim doctor erat de Baurim, id est, de electis. Quando autem a Saule Michol ei datur, Phalthi, id est, evadens, interpretatur. Quando vero ab eo eadem Michol aufertur, Phalthiel, id est, evadens a Deo, interpretatur. Evadens a Deo dicitur, quia custodivit eum, ne tangeret eam, ne fieret transgressor legis. Secutusque est eam vir suus plorans usque Bannim. ( S2, 3, 16) [mauvais référencement: S2, 31] Plorasse dicitur prae gaudio, eo quod Dominus eum custodisset, ne eam tangeret.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 22
    • Secutusque est eam vir suus plorans usque ad Bahurim ( S2, 3, 16). Plorasse dicitur prae gaudio, eo quod Dominus eum custodisset, ne eam tangeret.