V. 3 :
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam
conturbata sunt ossa mea.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 2
Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.
(
S1, 2, 4) Arcus enim nomine, in sacro eloquio, aliquando dies judicii, juxta quod
perPsalmistam dicitur:
Ostendisti populo tuo dura, potasti nos vino compunctionis.
Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus.
(
Ps, 59, 5) [mauvais référencement: Ps, 59] Aliquando vero sacra eloquia designantur, sicut per eumdem Prophetam dicitur:
Arcum suum tetendit et paravit illum, et in ipso paravit vasa mortis,
(
Ps, 7, 13 et
Ps, 7, 14) [mauvais référencement: Ps, 7] etc. Aliquando autem malorum insidiae, et intentiones figurantur
perversorum, sicut inPsalmo legimus:
Intenderunt arcum suum, rem amaram.
(
Ps, 36, 14) [mauvais référencement: Ps, 36] Unde et in hoc loco dicitur:
Arcus fortium superatus est.
(
S1, 2, 4) Denique quia Judaei duritiam legis, velut cornua arcus corda Novi
Testamenti,flectere noluerunt, sed carnaliter sapere, et praedicationem Salvatoris
conati suntsuis perversis intentionibus superare, et prave de ipso sentire, atque
Ecclesiamipsius contemnere, et parare arcum suum rem amaram, et propterea dejecti
sunt
atquehumiliati. Bene dictum est:
Arcus fortium superatus est.
(
S1, 2, 4) Id est intentio Judaeorum perversa, quia prave senserunt, ex Veteri
Testamentoprolata, in Novo infirmata est. Quia ex hoc quod carnaliterin
lege gloriati sunt, et ea quodammodo defenderesuperbe voluerunt, infirmati sunt, et
malum quod de pharetra sui livoris intenderevoluerunt, in ipsos conversum est, juxta
quod alibi scriptum est:
Conversi sunt in arcum pravum.
(
Ps, 77, 57) [mauvais référencement: Ps, 67] Arcus enim a quo intenditur, ad ipsum convertitur: quia pravitas
malignaeintentionis, quam de pharetra sui livoris exerere Judaica perfidia voluit,
in
eamconversa est, quia sua malitia infidelitatis damnata exstitit, et gratiam
fortitudinisqua gloriabatur posse sine adjutorio divino humana sufficientia legem
implere, amisit,et eamdem gratiam valetudinis credentes, ex gentibus qui prius infirmi
videbanturesse, Domino largiente, perceperunt, sicut subnectitur:
Et infirmi accincti sunt robore.
(
S1, 2, 4) Videlicet populi gentium,qui de suis virtutibus nihil praesumentes, in
Dominisunt justitia roborati. Ex quorum voce Psalmista loquitur dicens:
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
(
Ps, 6, 3) [mauvais référencement: Ps, 6] Et iterum:
Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea.
(
Ps, 56, 2) [mauvais référencement: Ps, 56] Infirmus erat populus gentilis, quando alienus a testamento Dei
fuerat. Hinc Salomon de eadem gentium infirmitate ait:
Lepusculus plebs invalida, quae collocat in petra cubile suum.
(
Pr, 30) Plebs est invalida natio gentium fidelis, quae in suis viribus nil fidens,
sedin auxilio sui Redemptoris sperare didicit. Et hoc est illi in petra
collocare cubile.
Petra autem, inquit Apostolus, erat Christus.
(
1Co, 10) Cujus praesidio ut aversos vitet incursus, Domino dicerenovit cum Psalmista:
Esto mihi in lapidem fortissimum, et in domum munitam, ut salves me.
(
Ps, 30, 3) [mauvais référencement: Ps, 70] Unde bene de abjectione Judaeorum et salute gentium subinfertur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 2
Arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt
robore
(
S2, 2, 4). Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes
sibi videntur esse, ut sine Dei dono atque adjutorio, humana
sufficientia, divina possint implere mandata.
Et infirmi accincti sunt robore
(
S2, 2, 4). Qui tantum in Dei pietate confidunt, et ab illo solatia
quaerunt, dicentes cum Propheta:
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
(
Ps, 6, 3) [mauvais référencement: Ps, 6] Infirmus erat populus gentilis, quando alienus a testamento Dei
fuerat. Nunc ergo praecinctus est robore, cum indutus est
scuto fidei, et galea salutis, et gladio Spiritus hostis antiqui tela
ignea proterit
(voir:
Ep, 6)
.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est justus sicut Deus noster.
(
S1, 2, 2) Tanquam sanctus, et sanctificans: justus et justificans. Non est sanctus praeter
te,
quia nemo fit, nisi abs te. Denique sequitur:
Nolite gloriari superbi, et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore
vestro, quoniam Deus scientiarum Dominus.
(
S1, 2, 3) Ipse vos scit, et ubi nemo scit, quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit,
se
ipse seducit. Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus,
de sua
virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiam carnales
Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus,
ignorantes Dei justitiam,
(
Rm, 10, 3) (id est quam dat Deus homini, qui solus est justus, atque justificans),
et suam volentes constituere,
(
Rm, 10, 3) id est velut a se sibi praeparatam, non ab illo impertitam,
justitiae Dei non sunt subjecti.
(
Rm, 10, 3) Utique, quia superbi de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui
est Deus scientiarum,
atque ideo, et arbiter conscientiarum. Ibi videns
cogitationes hominum quia vanae sunt
(
Ps, 93, 11) [mauvais référencement: Ps, 93, 11, 35]
. Si hominum sunt, et ab illo non sunt
Et praeparans
, inquit,
adinventiones suas
(
S1, 2, 3). Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Has quippe
adinventiones exequitur, dicens.
Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est
arcus
(
S1, 2, 4), id est intentio eorum, qui tam potentes sibi videntur, ut sine Dei dono, atque
adjutorio, humana sufficientia, divina possint implere mandata. Et praecinguntur
virtute, quorum interna vox est,
Miserere mei, Domine: quoniam infirmus sum
(
Ps, 6, 3)
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Theutmirus; Claudius Taurinensis