Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 11 : Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.

Poètes

Commentaires

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes ( S1, 2, 3). Ipse vos scit, et ubi nemo scit. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei ( 1Co, 2). Unde qui putat se aliquid esse cum nihil sit, seipsum seducit. ( Ga, 6) Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus. Ex quibus sunt etiam carnales Israelitae terrenae Jerusalem, cives terrigenae, qui , ut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam , id est, quam dat homini Deus, qui solus est justus atque justificans, et suam volentes constituere , id est, velut a se sibi paratam, non ab illo impertitam, justitiae Dei non sunt subjecti, ( Rm, 10) utique quia superbi de suo putantes, non de Dei posse placere. Sed qui est Deus scientiarum, ipse videt cogitationes hominum quoniam vanae sunt. ( Ps, 93, 11) [mauvais référencement: Ps, 93] Unde vanae sunt, nisi quia propriae hominum sunt, et ab illo non sunt a quo ipsi homines sunt?

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Quoniam non est sanctus sicut Dominus, et non est justus sicut Deus noster. ( S1, 2, 2) Tanquam sanctus, et sanctificans: justus et justificans. Non est sanctus praeter te, quia nemo fit, nisi abs te. Denique sequitur: Nolite gloriari superbi, et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore vestro, quoniam Deus scientiarum Dominus. ( S1, 2, 3) Ipse vos scit, et ubi nemo scit, quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipse seducit. Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus, ex quibus sunt etiam carnales Israelitae, terrenae Hierusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam, ( Rm, 10, 3) (id est quam dat Deus homini, qui solus est justus, atque justificans), et suam volentes constituere, ( Rm, 10, 3) id est velut a se sibi praeparatam, non ab illo impertitam, justitiae Dei non sunt subjecti. ( Rm, 10, 3) Utique, quia superbi de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum, atque ideo, et arbiter conscientiarum. Ibi videns cogitationes hominum quia vanae sunt ( Ps, 93, 11) [mauvais référencement: Ps, 93, 11, 35] . Si hominum sunt, et ab illo non sunt Et praeparans , inquit, adinventiones suas ( S1, 2, 3). Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Has quippe adinventiones exequitur, dicens. Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus ( S1, 2, 4), id est intentio eorum, qui tam potentes sibi videntur, ut sine Dei dono, atque adjutorio, humana sufficientia, divina possint implere mandata. Et praecinguntur virtute, quorum interna vox est, Miserere mei, Domine: quoniam infirmus sum ( Ps, 6, 3)