V. 2 :
Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus
Liber 3, Caput 20
Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio, et
in anno undecimo mense Bul, ipse est mensis octavus, perfecta
est domus Domini in omni opere suo, et in universis utensilibus;
aedificavit autem eam annis septem
(
R3, 6, 37 et
R3, 6, 38).
Patet allegoriae sensus, quare septem annis aedificata sit domus
Domini: quianimirum sancta Ecclesia toto hoc saeculo, quod septem dierum
circuituperagitur, ex electis construitur animabus, et in fine saeculi
suum quoqueincrementum ad finem ipsum perducit.
Vel certe septem annis aedificatur, ob significationem gratiae
spiritalis,quam Ecclesia sola, ut sit Ecclesia, percipit.
Septem quippe dona sancti Spiritus enumerat Isaias, sine quibus nemo
fidelis,vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam potest venire
justitiae.
Quod autem in septimo anno et in octavo ejus mense perfecta est domus
in omniopere suo, et in universis utensilibus, ad futurum saeculum
diemque judiciipertinet, quando ad tantam jam perfectionem sancta
Ecclesia perveniet, ut quidei amplius addi possit, inveniri non possit:
habebit enim tunc quod pius illedesiderator supplex a Domino quaerebat
dicens:
Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis
(
Jn, 14, 8): constat enim quia dies judiciisaepe in Scripturis octonario
numero typice exprimitur, eo quod hoc saeculum,quod septem diebus
currit, sequatur; unde et propheta psalmi titulum pro octavaimposuit,
quem ob meritum ejusdem districti judicii cantavit, ita incipiens:
Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua
corripias me
(
Ps, 6, 2).
Sed non contemnenda nascitur quaestio, quo modo dicatur domus Domini in
menseoctavo perfecta in omni opere suo, et in universis utensilibus, cum
insequentibus legatur, mense septimo dedicationem ejus esse
completam.
Neque autem credibile est quia septem quidem annis templum
aedificansSalomon, octavo mense anni octavi fecerit dedicationem, sed
usque ad septimummensem anni octavi distulerit; unde potius mihi simile
videtur, domum septemannis ac septem mensibus aedificatam, ita ut eodem
mense septimo dedicationissit celebrata solemnitas, ac die vigesimo
tertio ipsius mensis, ut Verba dierumnarrant, populum Salomon ad
tabernacula sua dimiserit; sicque post unamseptimanam, adveniente mense
octavo, perfecta inventa sit domus Domini, inoperibus videlicet ejus
universis, et ipsa ejus dedicatione priuscompleta.
Nisi forte putandum est post dedicationem aliquid adhuc utensilium
inministerium ejus additum fuisse usque ad ingressum octavi mensis;
acceleranterege ut omnino mense septimo, qui erat totus solemnis,
templum dedicaretur;atque ita verum reperiatur utrumque, et templum
videlicet mense octavo, in omniopere suo atque utensilibus perfectum, et
ipsum septimo mense dicatumfuisse.
Et hoc mysterii gratia factum est.
Artifex quippe Tyrius, quem adjutorem Salomon sui assumpsit operis,
electosde gentibus verbi ministros significat.
Qui videlicet artifex pulchre dicitur, quia filius erat mulieris viduae
deIsrael, in qua persona solet nonnumquam praesentis temporis Ecclesia
figurari,pro qua vir suus videlicet Christus gustata morte resurrexit,
atque in coelosascendens, eam interim a se praegnantem reliquit in
terris.
Non autem laborandum in explanando quo modo hujus viduae filii sancti
suntpraedicatores, cum omnes electi viri se filios esse fateantur
Ecclesiae, cumetiam de iisdem praedicatoribus novi Testamenti
specialiter promittatur,dicente propheta:
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii
(
Ps, 44, 17), etc.
Fecit autem Hiram omne opus Salomonis, quia nimirum doctores sancti,
dum fideliter ministerio verbi insistunt, opus utique Dei operantur, quo
illisloquendo foris viam veritatis aperiunt, quos intus illustrando ipse
ad vitampraeordinavit aeternam.
Ego
, inquit,
plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dat
(
1Co, 3, 6).
Fecit autem opus ex aere, quia illis committere verbum quaerit
doctorstrenuus, qui aut pie suscipere, aut perseveranter custodire
desiderant, quiqueetiam aliis praedicando latius diffamare quae ipsi
didicerint rectesatagunt.
Aes namque valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum.
Commentaires
Auctor incertus