Liber Secundus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
PrécédentSuivant

V. 11 : Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda, septem annorum et sex mensium.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 2
    • Et fuit numerus dierum quos commoratus est David, imperans in Hebron super domus Juda, septem annorum et sex mensium. ( S2, 2, 11) Et bene David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron quaeinterpretatur conjugium, ut supra diximus, aut visio sempiterna:quia Salvator noster in Ecclesia catholica, quae et sponsa ejus est, per omne tempusistius vitae, quod senario dierum numero decurrit, regnat: secundum illud, Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, ( Mt, 28, 20) [mauvais référencement: Mt, 28] et post expletionem senarii numeri, hoc est perfectionem boni operis, omneselectos suos ad sabbatum verum, id est ad requiem sempiternam, perducet, ubi etperfruentur Dei visioneperpetua. Est autem Hebron civitas in tribu Juda, quae quondam vocabatur Arbae, licet malein Graecis codicibus habetur Arboe. Corrupte igitur in nostris codicibus Arboe scribitur, cum in Hebraeis legaturArbae, id est quatuor, ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac, et Jacobsepulti sunt, et Adam magnus, ut in Genesi libro scriptum est. Licet eum quidam conditum in loco Calvariae suspicentur, quod falsum est. Haec est autem eadem Hebron olim metropolis Philisthinorum, et habitaculumgigantum, regnumque postea David in tribu Juda, civitas sacerdotalis, etfugitivorum. Distat ad meridianam plagam ab Elia millibus circiter viginti duobus, ubi etquercus Abraham, quae et Mambre, usque ad Constantii regis imperium monstrabatur, etmausolaeumejus in praesentiarum cernitur. Cumque a nostris ibidem Ecclesia jam exstructa sit, in circuitu a cunctisgentibus, Therebinthi locus superstitione colitur, eo quod sub ea Abraham angelosquondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbae, postea Hebron ab uno filiorum Caleb sortita vocabulumest. Lege Verba dierum. Condita est autem ante septem annos, quam Tamnes urbs Aegypti conderetur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 2
    • Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium, ( S2, 2, 11) etc. Et bene David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron, quae interpretatur conjugium, ut supra diximus, aut visio sempiterna, quia Salvator noster in Ecclesia catholica, quae et sponsa ejus est, per omne tempus istius vitae, quod septenario dierum numero decurrit, regnat secundum illud: Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. ( Mt, 28, 20) [mauvais référencement: Mt, 28] Et post expletionem senarii numeri, hoc est, perfectionem boni operis, omnes electos suos ad sabbatum verum, id est, ad requiem sempiternam perducet, ubi et perfruenter Dei visione perpetua (voir: Es, 46) (voir: Hier, sl) . Est autem Hebron civitas in tribu Juda, quae quondam vocabatur Arbe, licet male in Graecis codicibus Arbor. Corrupte igitur in nostris codicibus Arbor scribitur, cum in Hebraeis legatur Arbe, id est, ivi, ex eo quod ibi tres patriarchae, Abraham, Isaac et Jacob, sepulti sunt, et Adam magnus, ut in Jesu libro scriptum est, licet eum quidam conditum in loco Calvariae suspicentur. Haec est autem eadem Hebron, olim metropolis Philisthinorum, et habitaculum gigantum, regnumque postea David in tribu Juda, civitas sacerdotalis et fugitivorum, distat ad meridianam plagam ab Aesia millibus circiter viginti duobus. Ubi et quercus Abraham, quae et Mambre, usque ad Constantii regis imperium monstrabatur, et mausoleum ejus impraesentiarum cernitur. Cumque a nostris ibidem Ecclesia jam constructa sit, in circuitu a cunctis gentibus terebinthi locus superstitione colitur, et sub ea Abraham angelos quondam hospitio susceperit. Haec ergo primum Arbe, postea Hebron ab uno filiorum Caleb sortita vocabulum est. Lege Verba Dierum (voir: Ch1, 2) . Condita est autem ante septem annos, quam ea urbs Aegypti conderetur.