v. 1 : Filii autem Israel: Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Issachar, et Zabulon,
v. 2 : Dan, Ioseph, Beniamin, Nephthali, Gad, et Aser.
v. 3 : Filii Iuda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino, et occidit eum.
v. 4 : Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Iuda, quinque.
v. 5 : Filii autem Phares: Hesron et Hamul.
v. 6 : Filii quoque Zarae: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
v. 7 : Filii Charmi: Achar, qui turbavit Israel, et peccavit in furto anathematis.
v. 8 : Filii Ethan: Azarias.
v. 9 : Filii autem Hesron qui nati sunt ei: Ierameel, et Ram, et Calubi.
v. 10 : Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Iuda.
v. 11 : Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
v. 12 : Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
v. 13 : Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
v. 14 : quartum Nathanael, quintum Raddai,
v. 15 : sextum Asom, septimum David.
v. 16 : Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviae: Abisai, Ioab, et Asael, tres.
v. 17 : Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismahelites.
v. 18 : Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Ierioth: fueruntque filii eius Iaser, et Sobab, et Ardon.
v. 19 : Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quae peperit ei Hur.
v. 20 : Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.
v. 21 : Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quae peperit ei Segub.
v. 22 : Sed et Segub genuit Iair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
v. 23 : Cepitque Gessur et Aram oppida Iair, et Canath, et viculos eius sexaginta civitatum: omnes isti filii Machir patris Galaad.
v. 24 : Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae.
v. 25 : Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus eius, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
v. 26 : Duxit quoque uxorem alteram Ierameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam.
v. 27 : Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt Moos, Iamin, et Achar.
v. 28 : Onam autem habuit filios Semei et Iada. Filii autem Semei: Nadab et Abisur.
v. 29 : Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quae peperit ei Ahobban et Molid.
v. 30 : Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
v. 31 : Filius vero Apphaim, Iesi: qui Iesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
v. 32 : Filii autem Iada fratris Semei: Iether, et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.
v. 33 : Porro Ionathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Ierameel.
v. 34 : Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum aegyptium nomine Ieraa.
v. 35 : Deditque ei filiam suam uxorem: quae peperit ei Ethei.
v. 36 : Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
v. 37 : Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
v. 38 : Obed genuit Iehu, Iehu genuit Azariam,
v. 39 : Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
v. 40 : Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,
v. 41 : Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
v. 42 : Filii autem Caleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius; ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron.
v. 43 : Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
v. 44 : Samma autem genuit Raham, patrem Iercaam, et Recem genuit Sammai.
v. 45 : Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.
v. 46 : Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
v. 47 : Filii autem Iahaddai, Regom, et Ioathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
v. 48 : Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
v. 49 : Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
v. 50 : Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
v. 51 : Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
v. 52 : Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
v. 53 : Et de cognatione Cariathiarim, Iethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae.
v. 54 : Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronae domus Ioab, et dimidium requietionis Sarai:
v. 55 : cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.