Calubai, vel Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Judan
(voir:
Ch1, 2, 9,
Ch1, 2, 5 et
Ch1, 2, 3) [mauvais référencement: Ch1, 2, 8]
: ipse est Caleb filius Jephone.
Caleb Cenezaeus de loco qui vocatur Chanaz.
Ipse duxit uxorem Azuba, ex qua natus est Gerioth.
Duxit et aliam uxorem nomine Ephrata, ex qua suscepit Hur, virum Mariae
sororis Moysi, patrem Uri, avum Beseleel, in Paralipomenon Chlubai, canis
meus.
In Josue et in Eptatico [ Fort. Eptateucho] Caleb, canis,
Esrom et Jephone unum est.
Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Caleb ad Ephrata.
Idcirco vocatur Caleb Ephrata: quia Caleb fuit vir Ephratae.
Idcirco dicitur Esrom sexaginta annos habuisse, quando accepit uxorem filiam
Machir, ut monstretur per annorum numerum, et de Aegypto illum egressum fuisse,
et in terram repromissionis venisse, quia a viginti annis et supra ad
praeliandum describebantur usque ad annum sexagesimum.
Ab anno sexagesimo, et levitae ministrare, et milites pugnare
desinebant.
Unde et Romani eos emeritos vocant, qui jam militare desierunt.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)