Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 3 : Filii Iuda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino, et occidit eum.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 4, Caput 2
    • Calubai, vel Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Judan (voir: Ch1, 2, 9, Ch1, 2, 5 et Ch1, 2, 3) [mauvais référencement: Ch1, 2, 8] : ipse est Caleb filius Jephone. Caleb Cenezaeus de loco qui vocatur Chanaz. Ipse duxit uxorem Azuba, ex qua natus est Gerioth. Duxit et aliam uxorem nomine Ephrata, ex qua suscepit Hur, virum Mariae sororis Moysi, patrem Uri, avum Beseleel, in Paralipomenon Chlubai, canis meus. In Josue et in Eptatico [ Fort. Eptateucho] Caleb, canis, Esrom et Jephone unum est. Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Caleb ad Ephrata. Idcirco vocatur Caleb Ephrata: quia Caleb fuit vir Ephratae. Idcirco dicitur Esrom sexaginta annos habuisse, quando accepit uxorem filiam Machir, ut monstretur per annorum numerum, et de Aegypto illum egressum fuisse, et in terram repromissionis venisse, quia a viginti annis et supra ad praeliandum describebantur usque ad annum sexagesimum. Ab anno sexagesimo, et levitae ministrare, et milites pugnare desinebant. Unde et Romani eos emeritos vocant, qui jam militare desierunt.