Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 55 : cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 4, Caput 2
    • (voir: Ch1, 2, 55) Jabes filius Sobaba, de quo in sequentibus scribitur, eo quod exaudierit eum Dominus, fuit doctor, in cujus conspectu sedebant filii Cinaei, qui et Obab, cognati Moysi, qui in hoc libro scribae vocantur. Canentes atque resonantes ideo scribuntur, eo quod assidue in Lege Dei et in Prophetis versabantur. In tabernaculis autem eos commoratos, et Regum historia scribit. Hi venerunt de calore patris domus Rechab (voir: Ch1, 2, 55) , id est, de stirpe Rechab.