V. 17 :
Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismahelites.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 2, Caput 17
Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jethra de
Jezraele
(
S2, 17, 25).
In Hebraeo legitur: Jethra Ismaelites.
Unde et in Paralipomenon ita legitur:
Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether
Ismaelites
(
Ch1, 2, 17).
Ismaelites enim idem Jether vocatur, quia filius ejus Amasa opera Ismaelis
imitatus, David fugientem nequaquam est comitatus, cui dixerat:
Tui sumus, o David, et tecum filii Isai
(
Ch1, 12, 19).
In libro vero Samuelis idcirco Jethra Jezraelites vocatur, quia peccatum
Amasae filii ejus, quod in David perpetraverat Joab, eum, id est, Amasam
percutiente deletum est.
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)