Liber Primus Paralipomenon

PrécédentSuivant

V. 19 : Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret: et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 17
    • Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jethra de Jezraele ( S2, 17, 25). In Hebraeo legitur: Jethra Ismaelites. Unde et in Paralipomenon ita legitur: Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismaelites ( Ch1, 2, 17). Ismaelites enim idem Jether vocatur, quia filius ejus Amasa opera Ismaelis imitatus, David fugientem nequaquam est comitatus, cui dixerat: Tui sumus, o David, et tecum filii Isai ( Ch1, 12, 19). In libro vero Samuelis idcirco Jethra Jezraelites vocatur, quia peccatum Amasae filii ejus, quod in David perpetraverat Joab, eum, id est, Amasam percutiente deletum est.