V. 23 :
Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in
Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, iuxta verbum Domini.
Poètes
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 4, Caput 11
Usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei
(
Ch1, 12, 23) [mauvais référencement: Ch1, 12, 22]
.
Sexcentorum millium numerus, qui de Aegypto egressi sunt.
Joiada quoque princeps de stirpe Aaron, ipsum tradunt fuisse Phinees, ad
cujus comparationem, Sadoch puer vocatur.
Quod vero dicit principes cum eis venisse, id est, sacerdotes.
De filiis Issachar viri eruditi, qui norunt singula tempora.
Ipsi enim erant doctores, computatores, et magistri, sive ad festivitates
celebrandas, sive ad caetera: et ideo dictum est in benedictione Issachar:
Supposuit humeros suos, et factus est tributis serviens
(
Gn, 49, 15).
Commentaires
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)