Liber Secundus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
PrécédentSuivant

V. 17 : Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 11. 12. :

    Agmina confligunt, fit utrimque gravissima caedes;

    Abner abit fugiens, atque sui comites.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 2
    • Egressus est Abner filius Ner, et pueri Joseph filii Saul, de castris in Gabaon. Porro Joab filius Sarviae, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinae, et illi ex altera. Dixitque Abner ad Joab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul: et duodecim de pueris David. Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul. Vocatumque est nomen loci illius, ager robustorum in Gabaon. Et ortum est bellum durum satis in die illa, ( S2, 2, 12, S2, 2, 13, S2, 2, 14, S2, 2, 15, S2, 2, 16 et S2, 2, 17) et reliqua. Hunc locum Josephus ita exponit: Abner autem promovit electum nimis exercitum, utcongrederetur cum tribu Juda. Irascebatur enim adversus eos, a quibus rex David fuerat ordinatus. Huic autem occurrit missus a David Joab, filius Sarviae sororis ejus, de patreSarnatus.Hic autem erat contra Abner, constitutus militiae princeps. Cum quo etiam fuerunt sui fratres, Abisai, Asael, et omnes armati David. Itaque veniens ad quemdam fontem in civitate Gabaa, aciem constituit adpugnandum. Dicente vero Abner ad eum, velle se probare quis eorum robustiorem exercitumhaberet, convenit inter utrosque, ut duodecim viros pugnatores mitterent, etprocedentes inter medias acies, qui ex utraque parte procul fuerant a certamine,relictisque gladiis viri David et tenentes capita hostium, eorum lumbos et latera,suis gladiis perforarunt, donec omnes quasi ex uno constituto periment. His autem cadentibus, etiam reliquus direptus est exercitus dimicatione fortissimaprocedente, Abner populus victus in fugam vertitur: fugientesautem Joab persequi noncessabat, praecipiens armatis, ut post eorum vestigia festinarent, et nequaquamoccidendo deficerent cujus etiam fratres detestati sunt pronissime. Inter quos clarior fuit praecipue junior Asael, qui tantam gloriam habuit in pedumvelocitate, ut non solum homines, sed etiam equos ad currendum superaret. Is igitur persequebatur Abner recto gressu, in neutramque partem declinans. Cumque respexisset Abner et considerasset impetum sequentis et dixisset, ut uniusmilitis arma sumens ab ejus persecutione quiesceret, et rursus ille nequaquam a suoconamine penitus abstineret, monente illo denuo ut recederet, ne coactus eumpercuteret, et ante ejus fratrem ulterius fiduciam non haberet. Verba ejus illo despiciente,fugiens post tergum lanceam emisit coactus, eumquerepente mortali vulnere penetravit. Mystice, Abner de tribu Benjamin, princeps exercitus regis Saulis, pueros Davidqui erant cum Joab principe exercitus Juda, ad praelium scribitur provocasse, etAsaelem fratrem Joab percussum in inguine interfecisse, sic quidem intelligi volunt,Saulus, inquiunt, necdum adhuc apostolus, de tribu Benjamin, priusquam fuissetcorreptus a Domino, apostolos ad certamen legitur provocasse, ac neci interfuisseStephani (voir: Ac, 6) . Caeterum quod locutus est Abner ad Asael, dicens: