V. 11 :
et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini
ante faciem Heli sacerdotis
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 2
Sequitur enim divinus sermo, et dicit:
Et abiit Helcana in Ramatha, in domum suam.
(
S1, 2, 11)
Liber 2, Caput 2
Quem profecto virum, humani generis Redemptorem; Annam vero conjugem,
ejus Ecclesiam; puerum Samuelem, credentium de gentibus populum; Ramatha
quoque civitatem, coelestem patriam designare ostendimus.
Quid ergo est quod post conjugis canticum abiisse in Ramatham civitatem
suam Helcana dicitur, cum post natum puerum Deo canticum Anna dixerit,
atque ante ad coelos Redemptor ascenderit, quam gentilem populum sancta
Ecclesia in fide genuisset? Quod profecto ab eis solummodo
quaeritur qui tantum Domini nostri corporalem praesentiam scire
noscuntur. Nunquid enim tunc non eum secum Paulus habebat qui
ad Patrem ascenderat, cum dicebat:
An experimentum quaeritis ejus qui in me habitat
Christus
(
2Co, 13, 3)? qui item fatetur dicens:
Sicut ex Deo, coram Deo et Christo loquimur
(
2Co, 2, 17). Quid est ergo quod sanctae Ecclesiae
aliquando adfuit per gratiam muneris, aliquando ei se subtraxit per
dispensationem probationis? Adfuit namque, ut in acquisitione
Gentium vitae verba abundanter effunderet; sed aliquando ei velut absens
se abscondit, ut, verbi munere sublato, cognosceret sine ejus praesentia
qualis esset. Post finem itaque cantici dicitur:
Abiit Helcana in domum suam
(
S1, 2, 11), quia sancta Ecclesia ex ejus praesentia alta
praedicat, qui cum mortalibus per dispensationem se subtrahit, aeternis
se civibus jugiter repraesentat. Domus namque sua illa
supernorum civium, quam amando, replendo et sociando Dominus inhabitat,
aeterna societas est. In eam igitur vadit cum Annam deserit,
quia qui se nobis adhuc proficientibus salubriter subtrahit, perfectis
atque consummatis aeternae patriae civibus eo se incessanter jungit
atque exhibet, quo probari jam probatos ejus absentia ulterius non
oportet. Apte itaque post Annae canticum dicitur:
Abiit Helcana in domum suam
(
S1, 2, 11), quia sancta Ecclesia, quae tam sublimia electos
edocet, sicut pia semper Domini dispensatione deseritur, ita et eadem
alta quae doceat non semper habet. Sed plerique verba
audiunt, praeteritam malitiam detestantur, et correctionis vitae opera
proponunt; sed cum audire desierint, ac si nunquam eadem vitae verba
audissent, ad iniquitatem redeunt. Auditor sanctae Ecclesiae
gentilis populus devotus ad audiendum fuit, et ad operandum
promptus. Apte itaque subditur:
Liber 2, Caput 2
Puer autem Samuel erat minister in conspectu Domini, ante
faciem Heli sacerdotis.
(
S1, 2, 11)
Liber 2, Caput 2
Ac si aperte diceretur: Ex eo quod audivit, omnipotenti Deo placere
studuit. Qui apte puer dicitur, quia etsi grandia pro
defensione fidei nostrae agenda susceperat, tamen in eadem fidei
generatione adhuc novus erat. Et quia placidum omnipotenti
Deo ministerium praebuit, minister in conspectu conditoris
fuit. In conspectu etenim Domini est, quem in oblatione
obsequiorum divina dignatio libenter aspicit. A quo nimirum
Domini conspectu expelli valde metuens quis, orat, dicens:
Ne projicias me a facie tua
(
Ps, 50, 13). In quo item recipi vehementer cupiens,
dilationis suae moram secum reputat, dicens:
Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei
(
Ps, 41, 3)? Hinc Elias gloriatur; et ait:
Vivit Dominus, in cujus conspectu sto
(
R3, 17, 1). Minister itaque erat Samuel in conspectu
Domini, quia in novae religionis obsequiis omnipotenti Deo gentilis
populus valde acceptus fuit. Quo nimirum verbo Judaeae quoque
repulsio latenter innuitur, dum solus Samuel, in quo gentium fidelis
populus exprimitur, ante Dominum ministrare perhibetur. Solus
itaque in ejus conspectu erat, quia profecto ei Judaicus populus placere
desierat. Quod utrumque per Malachiam Dominus
loquitur. Nam Judaeae repulsionem insinuans, ait:
Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non
suscipiam de manu vestra
(
Ma, 1, 10). Sed qui a facie sua Judaicam perfidiam
expulit, quem libenter intueatur, subjungens, ait:
Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in
gentibus, et in omni loco offertur nomini meo oblatio
munda
(
Ma, 1, 11). Sed subtiliter est videndum quod dicitur:
Ante faciem Heli Samuel Domino ministravit
(
S1, 2, 11), quia praedicatorum sanctae Ecclesiae ministerium
gentilis populi conversionem, amorem et reverentiam circa Redemptoris
obsequium, veterum ordo doctorum longe ante videndo cognovit, et
prophetando praedicavit. Hunc namque pronum in Domini
ministerio noverat, qui dicebat:
Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient
ei
(
Ps, 71, 11). Hinc Aggaeus loquitur, dicens:
Veniet desideratus cunctis gentibus, et replebitur gloria
domus Domini
(
Ag, 2, 8). Hinc Isaias dicit:
Erit radix Jesse, qui exsurget regere gentes; in
ipsum gentes sperabunt
(
Es, 11, 10 et
Rm, 15, 12). Hinc Psalmista ait:
Laudate, omnes gentes, Dominum et collaudate eum, omnes
populi
(
Ps, 116, 1). Hinc patriarcha Jacob ait: Ipse erit
exspectatio gentium
(voir:
Gn, 49, 10) [mauvais référencement: Gn, 59, 10]
. Ante faciem ergo Heli minister Domini
Samuel puer fuit, quia quod dignum Deo postmodum gentilis populus
habuit, doctorum ordo veterum per prophetiae spiritum
praevidit. Et statim de projectis subditur:
Porro filii Heli nescientes Dominum, et officium
sacerdotis ad populum
(
S1, 2, 12 et
S1, 2, 13).
Commentaires
Gregorius I (540-604)