V. 10 :
Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui
mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Quae enim spiritalis civitas Redemptoris, nisi Scriptura sacra
exstitit? Haec nimirum civitas suis civibus tot defensionum
munimina contulit, quot praecepta; tot arma eis praebuit, quot consilia
salutis. Quid autem fuit Redemptori nostro ascendere, nisi in
humanitatis forma, divinitatis suae alta revelare? Et quia in
sacra Scriptura cognoscitur, de civitate sua recte ascendere
perhibetur. Statuti vero dies sunt promissiones de se, in
sanctis Scripturis positae. Dies quippe sunt, quia ad
cognoscendum eum, electis lucent. Statuti quoque dies sunt,
quia ab antiquis Patribus in eodem sacro eloquio eos esse positos non
ignoramus. Diem namque ascensus ejus praefigebat Moyses, cum
dicebat:
Prophetam vobis suscitabit Dominus de filiis vestris, tanquam
me ipsum audietis
(
Dt, 18, 18). Diem quoque statuebat, qui dicebat:
Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec
veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio
gentium
(
Gn, 49, 10). Diem hujus ascensus statuens, ait Michaeas:
Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in
principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum
Israel
(
Mi, 5, 2). Hinc Isaias ait:
Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur
nomen ejus Emmanuel
(
Es, 7, 14). Quotquot enim de illo Legis et prophetarum
promissiones sunt, tot statutos dies ad ejus ascensum
intuemur. Nam velut in statutis diebus ascendebat, cum
Judaeis dicebat:
Scrutamini Scripturas, in quibus vos putatis aeternam habere
vitam, quia ipsae sunt, quae testimonium perhibent de me
(
Jn, 5, 39). Hinc iterum dicit:
Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim
ille scripsit
(
Jn, 5, 46). Statutis ergo diebus ascendit, quia promissionum
insignia, quae in sanctis Scripturis posuit, apparendo
monstravit. Possunt autem statuti dies intelligi promissi in
adventu ejus splendores miraculorum. Quos nimirum dies
propheta Isaias statutos intuens, ait:
Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite
timere: ecce Deus noster ultionem adducet retributionis;
Deus ipse veniet, et salvabit nos. Tunc
aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient: tunc
saliet, sicut cervus, claudus; et aperta erit lingua
mutorum
(
Es, 35, 4,
Es, 35, 5 et
Es, 35, 6). Sed qui dies statutos ad ascensum Redemptoris
agnovimus, utrum in eis ascenderit, videamus. Requisitus
namque a Joanne, si ipsum, an alium exspectarent, respondit missis
discipulis, et ait:
Ite et dicite Joanni quae vidistis et audistis: caeci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur; et
beatus homo, qui non fuerit scandalizatus in me
(
Lc, 7, 22 et
Lc, 7, 23) [mauvais référencement: Lc, 7, 19]. Statutis ergo diebus ascendit, qui ut ab electorum
suorum cordibus vetusti erroris caliginem pelleret, tot promissorum
miraculorum splendoribus radiavit. Sed ascendit, ut adoraret
et immolaret, quia ad hoc cognosci voluit, ut moriendo redimeret, quos
vivendo docuisset. Adoravit quippe, quia in exemplum
electorum se Deo Patri totum humilem, et abjectum per obedientiam
praebuit. Immolavit autem, quia qui nobis exempla humilitatis
vivendo dedit, se Deo Patri in ara crucis oblationem et hostiam
tradidit, et quos vivendo docuit, moriendo redemit. Utrumque
enim nobis valde necessarium novit, et ideo alterum sine altero non
impendit. Nam cum natus esset in Bethlehem Judae, eum fraude
Herodes ad interficiendum quaesivit
(voir:
Mt, 2, 13)
; sed si tunc Redemptor moreretur, immolaret utique, et non
adoraret: quia victima moriendo fieret, sed quos morte debebat liberare,
nequaquam vivendo docuisset. Et si vivendo nos docens, mori
contemneret, profecto adoraret et non immolaret. Ut ergo
adoraret, persequentem se regem in Aegyptum fugit, et ut immolaret,
dissuadenti Petro exprobravit, dicens:
Vade retro, satana, non enim sapis ea quae Dei sunt, sed quae
hominum
(
Mt, 16, 23). Adorare namque se insinuans, ait:
Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit
me
(
Jn, 6, 38). Hinc item dicit:
Quae ei sunt placita, facio semper
(
Jn, 8, 29). Immolare etiam se insinuans, ait:
Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam
meam, et iterum sumam eam: nemo tollit eam a me, sed ego
pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam,
et iterum sumendi eam
(
Jn, 10, 17 et
Jn, 10, 18). Et paulo ante:
Ego sum Pastor bonus, qui pono animam meam pro ovibus
meis
(
Jn, 10, 11) [mauvais référencement: Jn, 11]. Immolare eum Paulus intuens ait:
Tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in
odorem suavitatis
(
Ep, 5, 2). Ascendit ergo, ut adoraret, et immolaret: quia ad hoc
se tot miraculis ostendit, ut nos verbis et exemplis instrueret, et
mortem nostram moriendo superaret.
Liber 2, Caput 2
Ac si aperte diceretur: Ex eo quod audivit, omnipotenti Deo placere
studuit. Qui apte puer dicitur, quia etsi grandia pro
defensione fidei nostrae agenda susceperat, tamen in eadem fidei
generatione adhuc novus erat. Et quia placidum omnipotenti
Deo ministerium praebuit, minister in conspectu conditoris
fuit. In conspectu etenim Domini est, quem in oblatione
obsequiorum divina dignatio libenter aspicit. A quo nimirum
Domini conspectu expelli valde metuens quis, orat, dicens:
Ne projicias me a facie tua
(
Ps, 50, 13). In quo item recipi vehementer cupiens,
dilationis suae moram secum reputat, dicens:
Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei
(
Ps, 41, 3)? Hinc Elias gloriatur; et ait:
Vivit Dominus, in cujus conspectu sto
(
R3, 17, 1). Minister itaque erat Samuel in conspectu
Domini, quia in novae religionis obsequiis omnipotenti Deo gentilis
populus valde acceptus fuit. Quo nimirum verbo Judaeae quoque
repulsio latenter innuitur, dum solus Samuel, in quo gentium fidelis
populus exprimitur, ante Dominum ministrare perhibetur. Solus
itaque in ejus conspectu erat, quia profecto ei Judaicus populus placere
desierat. Quod utrumque per Malachiam Dominus
loquitur. Nam Judaeae repulsionem insinuans, ait:
Non est mihi voluntas in vobis, et sacrificium non
suscipiam de manu vestra
(
Ma, 1, 10). Sed qui a facie sua Judaicam perfidiam
expulit, quem libenter intueatur, subjungens, ait:
Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in
gentibus, et in omni loco offertur nomini meo oblatio
munda
(
Ma, 1, 11). Sed subtiliter est videndum quod dicitur:
Ante faciem Heli Samuel Domino ministravit
(
S1, 2, 11), quia praedicatorum sanctae Ecclesiae ministerium
gentilis populi conversionem, amorem et reverentiam circa Redemptoris
obsequium, veterum ordo doctorum longe ante videndo cognovit, et
prophetando praedicavit. Hunc namque pronum in Domini
ministerio noverat, qui dicebat:
Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient
ei
(
Ps, 71, 11). Hinc Aggaeus loquitur, dicens:
Veniet desideratus cunctis gentibus, et replebitur gloria
domus Domini
(
Ag, 2, 8). Hinc Isaias dicit:
Erit radix Jesse, qui exsurget regere gentes; in
ipsum gentes sperabunt
(
Es, 11, 10 et
Rm, 15, 12). Hinc Psalmista ait:
Laudate, omnes gentes, Dominum et collaudate eum, omnes
populi
(
Ps, 116, 1). Hinc patriarcha Jacob ait: Ipse erit
exspectatio gentium
(voir:
Gn, 49, 10) [mauvais référencement: Gn, 59, 10]
. Ante faciem ergo Heli minister Domini
Samuel puer fuit, quia quod dignum Deo postmodum gentilis populus
habuit, doctorum ordo veterum per prophetiae spiritum
praevidit. Et statim de projectis subditur:
Porro filii Heli nescientes Dominum, et officium
sacerdotis ad populum
(
S1, 2, 12 et
S1, 2, 13).
Liber 4, Caput 3
Cum ordinandi regis persona exponitur, cur patrum ejus nomina
describuntur, nisi ut regnum ejus durabile non sentiatur? Nam
de regno, quod futurum praeviderat Moyses, ait:
Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femore ejus,
donec veniat, qui mittendus est: et ipse erit exspectatio
gentium
(
Gn, 49, 10)
. Quia ergo tribus Juda ad regni diuturnitatem praevisa
exstiterat, Cis generatio memoratur; ut regia dignitas, quae condebatur
in filio, aperte sciretur esse dispensatoria, non mansura.
Sed qui carnalem regem generat, Cis, idest durus nostro eloquio dicitur,
et is fortis robore praedicatur. Nunc quoque plerique
carnales intra sanctam Ecclesiam sunt, qui magna agere videntur:
carnales vero sunt, quia sancti Spiritus gratiam non habent.
Fortes ergo sunt robore, quia omne, quod magnum videntur agere,
corporale est. Nam et Cis pater Saül ideo fortis robore
dicitur, ut vires corporis magnas habuisse sentiatur. Fortis
ergo robore, durus est: quia qui magna carnaliter exhibet, cor molle per
compassionem, in fraterna charitate non habet. Valenter agit
, quae non imitari homines foris possint, sed intus conjungi fraternis
mentibus nescit per affectum dilectionis. Fortia agit, quae
Deus reprobat; et affectum charitatis, quem approbat, exhibere non
curat. Durus ergo est, quia dum superbo corde corporalia
agit, ejus mentem gratia sancti Spiritus non emollit. Quo
contra sanctus vir gloriatur, dicens:
Deus mollivit cor meum, et omnipotens turbavit me
(
Jb, 23, 16)
. Et saepe, qui talium mores imitantur, Dei judicio
rectores fiunt. Unde et apte Saul filius Cis fuisse
memoratur.
Liber 6, Caput 3
Quasi enim lugentem consolans, ait: Cur projecti persona plangitur, cum
melior subrogatur? Unde et Saul non provisus, David autem
provisus ostenditur. Quantus ergo, et qualis fuerit, citata
consideratione pensetur, qui judicio et electione Dei omnipotentis
decernitur. Quid est autem quod Deus providet, et propheta ad
ungendum mittitur; nisi quia sanctae Ecclesiae spirituales mores
describuntur, quae constituere nulla cernitur, nisi quae praeeligere et
praeordinare Deum contemplatur?
Veni,
(
S1, 16, 1) inquit,
mittam te ad Isai Bethlehemitem. Providi
enim in filiis ejus regem.
(
S1, 16, 1) Quasi dicat: A te nihil praesumas, sed illum, quem
praevidi, ordinando subsequeris. Unde et paulo post subdit,
dicens:
Et unges quem monstravero tibi.
(
S1, 16, 3) Quid est hoc, nisi quia prophetae esse debent, qui in
culmine Ecclesiae alios volunt ordinare? Praevisum namque a
Deo cognoscere possunt, si ad inveniendum personam eligendi pontificis
sacras consulunt Scripturas. Quasi enim loquente Deo
ostenditur, cum talis Pastor eligitur, qualis per sacrum eloquium
commendatur. Ad litteram vero Samueli venire a Domino
dicitur, ut a reprobi et abjecti regis compassione revocetur.
Si vero luctu assiduo lapsi restitutionem poscebat, ei venire fuit, a
tali intentione quiescere. Et cornu suum oleo implevit, quia
pastoralem sublimitatem in ungendo rege laudis nitore
temperavit. Cornu quippe aspero Saul impetiit, quia peccantem
velut magno impetu prostravit, dicens:
Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus, ne sis
rex.
(
S1, 15, 26)
Quid est ergo, quod cornu impleri oleo praecipitur, nisi quia
ungendi regis justitia commendatur? Quasi dicat: Rex, qui
modo ungitur, non erit increpatione feriendus, sed mirae laudis favore
praedicandus, non eget impeti, sed faveri. Ad Isai
Bethlehemitem mittitur, ut rex, qui eligitur, permansurus esse
doceretur. Per patriarcham quippe Jacob longe ante regni
mansuri status ostensus est, quia dixit:
Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femoribus ejus,
donec veniat, qui mittendus est.
(
Gn, 49, 10) In filiis ergo Isai rex praevisus asseritur, ut rex,
qui ungi praecipitur, non ut Saul recessurus, sed durabilis doceatur.
Quasi prophetam in abjecti angustia tabescentem excitet,
dicens: Cur abjectus pro culpa plangitur, cum laudandus
subrogetur?
Commentaires
Gregorius I (540-604)