V. 38 :
quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem
eius qui misit me.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Quae enim spiritalis civitas Redemptoris, nisi Scriptura sacra
exstitit? Haec nimirum civitas suis civibus tot defensionum
munimina contulit, quot praecepta; tot arma eis praebuit, quot consilia
salutis. Quid autem fuit Redemptori nostro ascendere, nisi in
humanitatis forma, divinitatis suae alta revelare? Et quia in
sacra Scriptura cognoscitur, de civitate sua recte ascendere
perhibetur. Statuti vero dies sunt promissiones de se, in
sanctis Scripturis positae. Dies quippe sunt, quia ad
cognoscendum eum, electis lucent. Statuti quoque dies sunt,
quia ab antiquis Patribus in eodem sacro eloquio eos esse positos non
ignoramus. Diem namque ascensus ejus praefigebat Moyses, cum
dicebat:
Prophetam vobis suscitabit Dominus de filiis vestris, tanquam
me ipsum audietis
(
Dt, 18, 18). Diem quoque statuebat, qui dicebat:
Non deficiet sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec
veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio
gentium
(
Gn, 49, 10). Diem hujus ascensus statuens, ait Michaeas:
Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in
principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum
Israel
(
Mi, 5, 2). Hinc Isaias ait:
Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur
nomen ejus Emmanuel
(
Es, 7, 14). Quotquot enim de illo Legis et prophetarum
promissiones sunt, tot statutos dies ad ejus ascensum
intuemur. Nam velut in statutis diebus ascendebat, cum
Judaeis dicebat:
Scrutamini Scripturas, in quibus vos putatis aeternam habere
vitam, quia ipsae sunt, quae testimonium perhibent de me
(
Jn, 5, 39). Hinc iterum dicit:
Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim
ille scripsit
(
Jn, 5, 46). Statutis ergo diebus ascendit, quia promissionum
insignia, quae in sanctis Scripturis posuit, apparendo
monstravit. Possunt autem statuti dies intelligi promissi in
adventu ejus splendores miraculorum. Quos nimirum dies
propheta Isaias statutos intuens, ait:
Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite
timere: ecce Deus noster ultionem adducet retributionis;
Deus ipse veniet, et salvabit nos. Tunc
aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient: tunc
saliet, sicut cervus, claudus; et aperta erit lingua
mutorum
(
Es, 35, 4,
Es, 35, 5 et
Es, 35, 6). Sed qui dies statutos ad ascensum Redemptoris
agnovimus, utrum in eis ascenderit, videamus. Requisitus
namque a Joanne, si ipsum, an alium exspectarent, respondit missis
discipulis, et ait:
Ite et dicite Joanni quae vidistis et audistis: caeci vident,
claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur; et
beatus homo, qui non fuerit scandalizatus in me
(
Lc, 7, 22 et
Lc, 7, 23) [mauvais référencement: Lc, 7, 19]. Statutis ergo diebus ascendit, qui ut ab electorum
suorum cordibus vetusti erroris caliginem pelleret, tot promissorum
miraculorum splendoribus radiavit. Sed ascendit, ut adoraret
et immolaret, quia ad hoc cognosci voluit, ut moriendo redimeret, quos
vivendo docuisset. Adoravit quippe, quia in exemplum
electorum se Deo Patri totum humilem, et abjectum per obedientiam
praebuit. Immolavit autem, quia qui nobis exempla humilitatis
vivendo dedit, se Deo Patri in ara crucis oblationem et hostiam
tradidit, et quos vivendo docuit, moriendo redemit. Utrumque
enim nobis valde necessarium novit, et ideo alterum sine altero non
impendit. Nam cum natus esset in Bethlehem Judae, eum fraude
Herodes ad interficiendum quaesivit
(voir:
Mt, 2, 13)
; sed si tunc Redemptor moreretur, immolaret utique, et non
adoraret: quia victima moriendo fieret, sed quos morte debebat liberare,
nequaquam vivendo docuisset. Et si vivendo nos docens, mori
contemneret, profecto adoraret et non immolaret. Ut ergo
adoraret, persequentem se regem in Aegyptum fugit, et ut immolaret,
dissuadenti Petro exprobravit, dicens:
Vade retro, satana, non enim sapis ea quae Dei sunt, sed quae
hominum
(
Mt, 16, 23). Adorare namque se insinuans, ait:
Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit
me
(
Jn, 6, 38). Hinc item dicit:
Quae ei sunt placita, facio semper
(
Jn, 8, 29). Immolare etiam se insinuans, ait:
Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam
meam, et iterum sumam eam: nemo tollit eam a me, sed ego
pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam,
et iterum sumendi eam
(
Jn, 10, 17 et
Jn, 10, 18). Et paulo ante:
Ego sum Pastor bonus, qui pono animam meam pro ovibus
meis
(
Jn, 10, 11) [mauvais référencement: Jn, 11]. Immolare eum Paulus intuens ait:
Tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in
odorem suavitatis
(
Ep, 5, 2). Ascendit ergo, ut adoraret, et immolaret: quia ad hoc
se tot miraculis ostendit, ut nos verbis et exemplis instrueret, et
mortem nostram moriendo superaret.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 15
Audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam me
misit Dominus, et adduxi Agag regem Amelec, et Amalec
interfeci. Tulit autem populus de praeda oves et
boves, primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino
Deo suo in Galgalis. Ait Samuel: Nunquid vult
Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur
voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae, et
auscultare magis quam offerre adipem arietum.
Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare,
et quasi scelus idololatriae nolle
acquiescere.
(
Aug, sl) Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena
caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto
igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos, repressa
arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Quoniam
contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus
obedientia demonstretur, ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus
laude sentiatur. Si enim quasi peccatum ariolandi est
repugnare, sola est quae fidei meritum possidet, sive qua quisque
infidelis convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Hinc
per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur:
Vir obediens loquitur victorias.
(
Pr, 21) Vir quippe obediens loquitur victorias, quia dum alienae voci
humiliter subdimur, nosmetipsos in corde superamus; hinc in Evangelio
Veritas dicit:
Eum qui venit ad me non ejiciam foras, quia de coelo
descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui
misit me.
(
Jn, 6, 37 et
Jn, 6, 38) [mauvais référencement: Jn, 6] Quid enim, si suam faceret, eos qui ad se veniunt repulisset?
Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet?
Sed quoniam primus homo, qui suam voluntatem facere voluit, a gaudio
paradisi exivit; secundus ad redemptionem hominum veniens, dum
voluntatem se Patris, et non suam facere ostendit, permanere nos intus
docuit. Cum igitur non suam, sed Patris voluntatem facit, eos
qui ad se veniunt, foras non ejicit, quia dum exemplo suo nos
obedientiae subjicit, viam nobis egressionis claudit. Hinc
rursum ait:
Non possum ego a me facere quidquam; sed sicut audio,
judico.
(
Jn, 5, 30) [mauvais référencement: Jn, 5] Nobis quippe obedientia usque ad mortem servanda praecipitur.
Ipse autem, si sicut audit, judicat, tunc quoque obediet, cum
judex venerit. Ne igitur nobis usque ad praesentis vitae
terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster judicat, qui
hanc, etiam cum judex venerit, servat. Quid ergo mirum si
peccator homo obedientiae in praesentis vitae brevitate se subjicit,
quando hanc Mediator Dei et hominum, et cum obedientes remunerat, non
relinquit? Sciendum vero est nunquam per obedientiam malum fieri.
Aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur
intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam
Deus homini, ne contingeret, interdixit; sed ut per melius obedientiae
meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono
prohiberet, quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto
et a bono cessans auctori suo se subditum humilitas exhiberet.
Sed notandum quod illic dicitur:
Ex omni ligno paradisi edite, de ligno autem scientiae boni
et mali ne tetigeritis.
(
Gn, 2) Qui enim a bono quolibet subjectos vetat, necesse est ut multa
concedat ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus
penitus repulsa jejunat. Omnes autem paradisi arbores ad esum Dominus
concessit, cum ab una prohibuit, ut creaturam suam, quam nolebat
exstingui, sed provehi, tanto facilius ab una restringeret, quanto ad
cunctas latius relaxaret. Sed quia nonnunquam nobis hujus
mundi prospera, nonnunquam vero jubentur adversa, sciendum summopere est
quod obedientia aliquando si de suo aliquid habeat, nulla est; aliquando
si de suo aliquid non habeat, minima. Nam cum hujus mundi
successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is qui ad
percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat si ad haec
etiam ex proprio desiderio anhelat. Neque enim se sub
obedientia dirigit, qui ad percipienda hujus vitae prospera libidini
propriae ambitionis servit. Rursum cum mundi despectus
praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur, nisi haec et
ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, qui ad ea
quae in hac vita despecta sunt invitus nolensque descendit.
Ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad
suscipienda probra hujus saeculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua
vota comitantur. Debet ergo obedientia et in adversis ex suo
aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omnimodo non
habere: quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divino
ordine etiam ex desiderio jungitur; et in prosperis tanto sit verior,
quanto a praesenti ipsa, quam divinitus percipit, gloria funditus
interea separatur.
Auctor incertus
Liber 1, Caput 15
Parvulus in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat,
imparem sealienis meritis pensat.
Nam quasi grandem se conspicit, quisquis se super aliena merita
elationecogitationis extendit.
Saul autem reprobus in bono quod coeperat non permansit, quia fastu
susceptaepotestatis intumuit.
At contra David semper de sese humilia sentiens, ejusdemque Saul
secomparatione postponens, postquam feriendi locum reperit, pepercit; et
eidemsaevienti adversario humili se professione substravit dicens:
Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? canem mortuum
et pulicem unum
(
S1, 24, 15).
Et certe jam unctus in regem fuerat, jam exorante Samuele, et cornu
super seoleo fundente didicerat quod eum divina gratia Saul reprobato ad
regnigubernacula possidenda servabat; et tamen persequenti adversario
mente sehumili substernebat, cui divino judicio praelatum esse se
noverat.
Illi itaque se postponebat humilem, cui per gratiam
electionisincomparabiliter se noverat esse meliorem.
Increpans Samuel Saul, cur non audisset vocem Domini, sed versus ad
praedam,fecisset malum in oculis Domini, parcendo et non interficiendo
Amalech, aitSamuel,
Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro,
perobedientiam vero voluntas propria mactatur.
Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos
repressaarbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat, quo contra
ariolandipeccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus
obedientiaedemonstretur.
Ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus laude sentiatur: si enim
quasiariolandi peccatum est repugnare, et quasi scelus idololatriae
nolleacquiescere, sola est quae fidei meritum possidet, sine qua quisque
infidelisconvincitur, etiamsi fidelis esse videatur.
Hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur:
Vir obediens loquitur victorias
(
Pr, 21, 28).
Vir obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter
subdimur,nosmetipsos in corde superamus.
Hinc in Evangelio Veritas dicit:
Eum qui venit ad me non ejiciam foras, quia de coelo
descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui
misit me
(
Jn, 6, 37 et
Jn, 6, 38); quid enim si suam faceret, eos qui ad eumveniunt repulisset?
Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntatenon discrepet?
Sed quoniam primus homo, qui suam facere voluntatem voluit, aparadisi
gaudio exivit, secundus ad redemptionem hominum veniens, dumvoluntatem
se Patris et non suam facere ostendit, permanere nos intusdocuit.
Cum igitur non suam, sed Patris voluntatem facit, eos qui ad se veniunt
forasnon ejicit, quia dum exemplo suo nos obedientiae subdit, viam nobis
egressionisclaudit.
Compellimur juxta Septuaginta interpretum translationem hanc
poneresententiam, quia multo amplius habetur illic; ita enim illic
scriptum est:
Iste cui dicitur, Spernet te Dominus, ne sis rex super Israel, et
disrumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie.
Quadraginta annos regnavit super Israel, tanto scilicet spatio
temporis,quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui:
ut intelligamusideo dictum, quia nullus de stirpe ejus fuerat
regnaturus, et respiciamus adstirpem David, unde exortus est secundum
carnem,
mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus
(
1Ti, 2, 5) .
Non autem habet Scriptura, quod in plerisque Latinis codicibus legitur,
Disrumpet Dominus regnum Israel de manu tua, sicut a nobis
positumest, et inventum in Graecis.
Disrumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua, ut hoc
intelligatur demanu, quod est ab Israel.
Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste.
Qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per
novumTestamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo.
De quo cum dicitur,
Et dabit illud proximo tuo
(
S1, 28, 17), ad carniscognationem refertur; ex Israel enim Christus secundum
carnem, unde et Saul.
Quod vero additum est, Bono super te, potest quidem
intelligimeliori te, ut quia ille bonus est, ideo sit super te, juxta
illud propheticum,
Donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis
(
Ps, 109, 1) , in quibus est Israel, cui suo persecutori regnum abstulit
Christus, quamvis fuerit illic etIsrael, in quo dolus non erat, quoddam
quasi frumentum illarum palearum.
Nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior
Stephanus,inde tot Ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in
conversione ejusmagnificantes Deum.
De qua re non dubito intelligendum esse quod sequitur, et Israel
dividetur in duo, in Israel scilicet inimicum Christo, in
Israel adancillam, et Israel ad liberam pertinentem; nam ista duo genera
primum simulerant velut Abraham adhuc adhaereret ancillae, donec
sterilis per Christigratiam fecundata clamaret: Ejice ancillam et
filium ejus.
Propter peccatum Salomonis, regnante filio ejus Roboam, scimus Israel
in duodivisum esse, atque ita perseverasse, habentibus singulis partibus
reges suos,donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti vastatione
subversa atquetranslata.
Sed quid hoc ad Saulem? Si tale aliquid comminandum esset, ipsi David
fueratpotius comminandum, cujus erat filius Salomon.
Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa non est, sed indifferenter
inejusdem erroris societate dispersa per terras.
Divisio vero illa quam Deus sub persona Saulis, illius populi et
regnifiguram gerentis, eidem regno et populo comminatus est, aeterna
atqueimmutabilis significata est, per hoc quod adjunctum est, Et non
convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut
poeniteat eum; ipse minatur et non permanet, id est, homo
minatur et nonpermanet.
Non autem sic Deus, quem non poenitet sicut hominem; ubi enim legitur
quodpoeniteat eum, mutatio rerum significatur, immutabiliter manente
praescientiadivina; ubi vero non poenitere dicitur, non mutare
intelligitur.
Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus
fuissesententiam de ista divisione populi Israel, et omnino perpetuam;
quicumque enimad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt,
inde non erant, nisisecundum Dei praescientiam, non secundum humani
generis unam eamdemquenaturam.
Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo, perseverant in
illo,numquam erunt cum Israelitis, qui ejus inimici usque in finem vitae
hujus essepersistunt, sed in divisione quae praenuntiata est, perpetuo
permanebunt: nihilenim prodest Testamentum vetus de monte Sina in
servitutem generans, nisi quiatestimonium perhibet Testamento
novo.
Alioquin quamdiu legitur Moyses velamen supra corda eorum positum est,
cumquisque transierit ad Christum, aufertur velamen.
Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de vetere ad novum, ut non
quisqueintendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem.
Sumpsit ergo Samuel gladium, et in frusta concidit Agag
(voir:
1S, 15, 33)
; quod faciendo Samuel usque adeo non peccavit, ut nonfaciendo
peccaret. Dominus enim jusserat interfici Amalechitas, qui utique
nonsolum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid
unusquisque velper quem perpeti debeat.
Dignus ergo erat Saul cui talia injungerentur, atque Amalechitae, ut
taliapaterentur, qui divino nomini honorem non dederunt, sed populum
Dei, qui siccovestigio mare transierunt, interimere voluerunt.
Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est
maligno spiritu a Domino, irruebatque spiritus Domini in eo
malignus.
Jam vero illud quod etiam malus appellatus est Spiritus Domini,
sicintelligitur quomodo dictum est, Domini est terra, tamquam
creatura,et in ejus posita potestate.
Aut si propterea non congruit hoc locutionis exemplum, quia terra non
estmala, omnis enim creatura Dei bona est, illud congruat, quod ipse
Saul jamreprobus et sceleratus, atque iratus sancto David, persecutor
etiam ejus cumsaevissimae invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc
Christus Domini dicebatur:sic eum appellavit ipse David, cum vindicavit
exstinctum.
Sed magis arbitror malignum spiritum a quo vexabatur Saul, et ideo
dictum Domini, quod occulto judicio Domini Saulem vexabat:
utitur enimDeus ministris, etiam spiritibus malis ad vindictam malorum
vel ad bonorumprobationem, alio modo ad illam rem, alio ad istam:
quamvis enim inde quisquesit malignus spiritus, quia voluntate nocere
appetit, tamen nocendi potestatemnon accepit, nisi ab illo sub quo sunt
omnia, certis et justis meritorumgradibus ordinata; quia sicut non est
mala voluntas a Deo, sic
non est potestas nisi a Deo
(
Rm, 13, 1) ; quamvis enim sit in cujusque potestatequid velit, non est tamen
in cujusque quid possit, vel facere cuiquam, vel aquoquam pati: nam et
ipse Filius unicus Dei passurus ad tempus, humiliter,superbe loquenti
homini, et dicenti quod potestatem haberet occidendi eum etdimittendi,
Non haberes
, inquit,
in me potestatem, nisi tibi data esset desuper
(
Jn, 19, 11).
Diabolus enim volens nocere justo viro Job, nocendi quidem voluntate
diaboluserat, sed tamen a Domino Deo potestatem petebat dicens,
Mitte manum tuam et tange carnem ejus
(
Jb, 2, 5) (Job II), quamvis et ipse hoc, si permitteretur,esset facturus:
ipsam enim permissionem petebat hoc modo, et manum Dominiappellabat
permissam a Domino manum suam, id est, ipsam potestatem quam
volebataccipere. Cui congruit illud in Evangelio, quod Dominus
discipulis ait: Hac nocte postulavit Satanas vexare vos sicut triticum
(voir:
Lc, 22)
.
Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei
adfaciendum in Saul quod eum judex omnipotentissimus pati judicabat,
quoniamspiritus ille voluntate qua malus erat, non erat Dei, creatura
vero quiaconditus erat, Dei erat; potestas autem, quam non sua, sed
Domini omniumaequitate acceperat, Dei erat.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 15)
Increpans Samuel Saul, cur non audisset vocem Domini, sed versus ad praedam fecisset
malum in oculis Domini parcendo, et non interficiendo Amalech, ait Samuel:
Nunquid vult Dominus holocausta, aut victimas, et non potius ut obediatur voci
Domini? Melior est enim obedientia, quam victimae, et auscultare magis, quam offerre
adipem
arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae
nolle
adquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus, ne sis
rex.
(
S1, 15, 22 et
S1, 15, 23) Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam
vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante
ejus
oculos repressa arbitrii sui superbia gladio praecepti se immolat: quo contra ariolandi
peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae demonstretur. Ex adverso
ergo
melius ostenditur, quid de ejus laude sentiatur. Si enim
quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle
adquiescere,
sola est, quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis esse convincitur,
etiamsi fidelis esse videatur; hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur:
Vir obediens loquitur victorias
(
Pr, 21, 28): vir quippe obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur,
nosmetipsos in corde superamus; hinc in Evangelio veritas dicit:
Eum, qui venit ad me, non ejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
(
Jn, 6, 37,
Jn, 6, 38 et
Jn, 6, 39) Quid enim? si suam faceret, eos, qui ad eum veniunt, repulisset? Quis autem nesciat,
quod voluntas filii a patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia
suam
facere voluntatem voluit, a paradisi gaudio exiit, secundus ad redemptionem hominum
veniens,
dum voluntatem se patris, et non suam, facere ostendit, permanere nos intus docuit.
Cum igitur
non suam, sed patris voluntatem facit, eos, qui ad se veniunt, foras non ejicit, quia
dum
exemplo suae obedientiae nos subjicit, viam nobis egressionis claudit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis