Evangelium secundum Ioannem

Caput 19

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 11 : Respondit Iesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 15
    • Parvulus in oculis suis est, qui in eo quod semetipsum considerat, imparem sealienis meritis pensat. Nam quasi grandem se conspicit, quisquis se super aliena merita elationecogitationis extendit. Saul autem reprobus in bono quod coeperat non permansit, quia fastu susceptaepotestatis intumuit. At contra David semper de sese humilia sentiens, ejusdemque Saul secomparatione postponens, postquam feriendi locum reperit, pepercit; et eidemsaevienti adversario humili se professione substravit dicens: Quem persequeris, rex Israel, quem persequeris? canem mortuum et pulicem unum ( S1, 24, 15). Et certe jam unctus in regem fuerat, jam exorante Samuele, et cornu super seoleo fundente didicerat quod eum divina gratia Saul reprobato ad regnigubernacula possidenda servabat; et tamen persequenti adversario mente sehumili substernebat, cui divino judicio praelatum esse se noverat. Illi itaque se postponebat humilem, cui per gratiam electionisincomparabiliter se noverat esse meliorem. Increpans Samuel Saul, cur non audisset vocem Domini, sed versus ad praedam,fecisset malum in oculis Domini, parcendo et non interficiendo Amalech, aitSamuel, Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, perobedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos repressaarbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat, quo contra ariolandipeccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiaedemonstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus laude sentiatur: si enim quasiariolandi peccatum est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolleacquiescere, sola est quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelisconvincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: Vir obediens loquitur victorias ( Pr, 21, 28). Vir obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur,nosmetipsos in corde superamus. Hinc in Evangelio Veritas dicit: Eum qui venit ad me non ejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me ( Jn, 6, 37 et Jn, 6, 38); quid enim si suam faceret, eos qui ad eumveniunt repulisset? Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntatenon discrepet? Sed quoniam primus homo, qui suam facere voluntatem voluit, aparadisi gaudio exivit, secundus ad redemptionem hominum veniens, dumvoluntatem se Patris et non suam facere ostendit, permanere nos intusdocuit. Cum igitur non suam, sed Patris voluntatem facit, eos qui ad se veniunt forasnon ejicit, quia dum exemplo suo nos obedientiae subdit, viam nobis egressionisclaudit. Compellimur juxta Septuaginta interpretum translationem hanc poneresententiam, quia multo amplius habetur illic; ita enim illic scriptum est: Iste cui dicitur, Spernet te Dominus, ne sis rex super Israel, et disrumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie. Quadraginta annos regnavit super Israel, tanto scilicet spatio temporis,quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui: ut intelligamusideo dictum, quia nullus de stirpe ejus fuerat regnaturus, et respiciamus adstirpem David, unde exortus est secundum carnem, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus ( 1Ti, 2, 5) . Non autem habet Scriptura, quod in plerisque Latinis codicibus legitur, Disrumpet Dominus regnum Israel de manu tua, sicut a nobis positumest, et inventum in Graecis. Disrumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua, ut hoc intelligatur demanu, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste. Qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per novumTestamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur, Et dabit illud proximo tuo ( S1, 28, 17), ad carniscognationem refertur; ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est, Bono super te, potest quidem intelligimeliori te, ut quia ille bonus est, ideo sit super te, juxta illud propheticum, Donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis ( Ps, 109, 1) , in quibus est Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus, quamvis fuerit illic etIsrael, in quo dolus non erat, quoddam quasi frumentum illarum palearum. Nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus,inde tot Ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conversione ejusmagnificantes Deum. De qua re non dubito intelligendum esse quod sequitur, et Israel dividetur in duo, in Israel scilicet inimicum Christo, in Israel adancillam, et Israel ad liberam pertinentem; nam ista duo genera primum simulerant velut Abraham adhuc adhaereret ancillae, donec sterilis per Christigratiam fecundata clamaret: Ejice ancillam et filium ejus. Propter peccatum Salomonis, regnante filio ejus Roboam, scimus Israel in duodivisum esse, atque ita perseverasse, habentibus singulis partibus reges suos,donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti vastatione subversa atquetranslata. Sed quid hoc ad Saulem? Si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fueratpotius comminandum, cujus erat filius Salomon. Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa non est, sed indifferenter inejusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa quam Deus sub persona Saulis, illius populi et regnifiguram gerentis, eidem regno et populo comminatus est, aeterna atqueimmutabilis significata est, per hoc quod adjunctum est, Et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum; ipse minatur et non permanet, id est, homo minatur et nonpermanet. Non autem sic Deus, quem non poenitet sicut hominem; ubi enim legitur quodpoeniteat eum, mutatio rerum significatur, immutabiliter manente praescientiadivina; ubi vero non poenitere dicitur, non mutare intelligitur. Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuissesententiam de ista divisione populi Israel, et omnino perpetuam; quicumque enimad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt, inde non erant, nisisecundum Dei praescientiam, non secundum humani generis unam eamdemquenaturam. Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo, perseverant in illo,numquam erunt cum Israelitis, qui ejus inimici usque in finem vitae hujus essepersistunt, sed in divisione quae praenuntiata est, perpetuo permanebunt: nihilenim prodest Testamentum vetus de monte Sina in servitutem generans, nisi quiatestimonium perhibet Testamento novo. Alioquin quamdiu legitur Moyses velamen supra corda eorum positum est, cumquisque transierit ad Christum, aufertur velamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de vetere ad novum, ut non quisqueintendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem. Sumpsit ergo Samuel gladium, et in frusta concidit Agag (voir: 1S, 15, 33) ; quod faciendo Samuel usque adeo non peccavit, ut nonfaciendo peccaret. Dominus enim jusserat interfici Amalechitas, qui utique nonsolum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque velper quem perpeti debeat. Dignus ergo erat Saul cui talia injungerentur, atque Amalechitae, ut taliapaterentur, qui divino nomini honorem non dederunt, sed populum Dei, qui siccovestigio mare transierunt, interimere voluerunt. Igitur recedente a Saul Domino propter inobedientiam, arreptus est maligno spiritu a Domino, irruebatque spiritus Domini in eo malignus. Jam vero illud quod etiam malus appellatus est Spiritus Domini, sicintelligitur quomodo dictum est, Domini est terra, tamquam creatura,et in ejus posita potestate. Aut si propterea non congruit hoc locutionis exemplum, quia terra non estmala, omnis enim creatura Dei bona est, illud congruat, quod ipse Saul jamreprobus et sceleratus, atque iratus sancto David, persecutor etiam ejus cumsaevissimae invidiae facibus agitaretur, tamen adhuc Christus Domini dicebatur:sic eum appellavit ipse David, cum vindicavit exstinctum. Sed magis arbitror malignum spiritum a quo vexabatur Saul, et ideo dictum Domini, quod occulto judicio Domini Saulem vexabat: utitur enimDeus ministris, etiam spiritibus malis ad vindictam malorum vel ad bonorumprobationem, alio modo ad illam rem, alio ad istam: quamvis enim inde quisquesit malignus spiritus, quia voluntate nocere appetit, tamen nocendi potestatemnon accepit, nisi ab illo sub quo sunt omnia, certis et justis meritorumgradibus ordinata; quia sicut non est mala voluntas a Deo, sic non est potestas nisi a Deo ( Rm, 13, 1) ; quamvis enim sit in cujusque potestatequid velit, non est tamen in cujusque quid possit, vel facere cuiquam, vel aquoquam pati: nam et ipse Filius unicus Dei passurus ad tempus, humiliter,superbe loquenti homini, et dicenti quod potestatem haberet occidendi eum etdimittendi, Non haberes , inquit, in me potestatem, nisi tibi data esset desuper ( Jn, 19, 11). Diabolus enim volens nocere justo viro Job, nocendi quidem voluntate diaboluserat, sed tamen a Domino Deo potestatem petebat dicens, Mitte manum tuam et tange carnem ejus ( Jb, 2, 5) (Job II), quamvis et ipse hoc, si permitteretur,esset facturus: ipsam enim permissionem petebat hoc modo, et manum Dominiappellabat permissam a Domino manum suam, id est, ipsam potestatem quam volebataccipere. Cui congruit illud in Evangelio, quod Dominus discipulis ait: Hac nocte postulavit Satanas vexare vos sicut triticum (voir: Lc, 22) . Dictus est ergo spiritus Dei malus, hoc est minister Dei adfaciendum in Saul quod eum judex omnipotentissimus pati judicabat, quoniamspiritus ille voluntate qua malus erat, non erat Dei, creatura vero quiaconditus erat, Dei erat; potestas autem, quam non sua, sed Domini omniumaequitate acceperat, Dei erat.