Evangelium Secundum Lucam

Caput 22

v. 1 :Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha:

v. 2 :et quaerebant principes sacerdotum, et scribae, quomodo Iesum interficerent: timebant vero plebem.

v. 3 :Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim:

v. 4 :et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

v. 5 :Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.

v. 6 :Et spopondit, et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

v. 7 :Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

v. 8 :Et misit Petrum et Ioannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.

v. 9 :At illi dixerunt: Ubi vis paremus?

v. 10 :Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans: sequimini eum in domum, in quam intrat,

v. 11 :et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?

v. 12 :Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate.

v. 13 :Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.

v. 14 :Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

v. 15 :Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

v. 16 :Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.

v. 17 :Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.

v. 18 :Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.

v. 19 :Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.

v. 20 :Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

v. 21 :Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.

v. 22 :Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen vae homini illi per quem tradetur.

v. 23 :Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.

v. 24 :Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.

v. 25 :Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

v. 26 :Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator.

v. 27 :Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:

v. 28 :vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.

v. 29 :Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,

v. 30 :ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.

v. 31 :Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:

v. 32 :ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.

v. 33 :Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.

v. 34 :At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:

v. 35 :Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?

v. 36 :At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.

v. 37 :Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me finem habent.

v. 38 :At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.

v. 39 :Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.

v. 40 :Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.

v. 41 :Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis: et positis genibus orabat,

v. 42 :dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.

v. 43 :Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.

v. 44 :Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.

v. 45 :Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.

v. 46 :Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.

v. 47 :Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum.

v. 48 :Iesus autem dixit illi: Iuda, osculo Filium hominis tradis?

v. 49 :Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?

v. 50 :Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius dexteram.

v. 51 :Respondens autem Iesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.

v. 52 :Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?

v. 53 :Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.

v. 54 :Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.

v. 55 :Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.

v. 56 :Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.

v. 57 :At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.

v. 58 :Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.

v. 59 :Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilaeus est.

v. 60 :Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

v. 61 :Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.

v. 62 :Et egressus foras Petrus flevit amare.

v. 63 :Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes.

v. 64 :Et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit?

v. 65 :Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

v. 66 :Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.

v. 67 :Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:

v. 68 :si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.

v. 69 :Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.

v. 70 :Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.

v. 71 :At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore eius.