Evangelium secundum Lucam

PrécédentSuivant

V. 30 : ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 34
    • Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem, et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus, et summitas throni rotunda erat in parte posteriori ( R3, 10, 18 et R3, 10, 19). Thronus eburneus aeterni judicii potestatem, auro divinitatis fulgentem, quamDominicus homo a Patre accepit, figuram gestasse non dubium est. Sex gradus hujus throni omnem creaturam visibilem et invisibilem, quae sexdiebus facta est, et Christo Domino a Patre subjecta, typicedemonstrabant. Quod autem ipse thronus in posteriore sui parte rotundus esse describitur,hoc proculdubio datur intelligi, quia praesens mundus qui per metas temporumvolvitur, in sua extremitate a Domino sit judicandus. At vero duodecim leunculi per sex gradus bini stantes, sanctorum apostolorumlineabant potestatem, quibus dictum est a Domino: Sedebitis super duodecim thronos judicantes duodecim tribus Israel ( Lc, 22, 30). Post aliquanta iterum refert Scriptura quod fecit Salomon: Quod tanta esset abundantia argenti in Hierusalem, quanta lapidum ( R3, 10, 27). Haec locutio tropica, non propria est. Tale est hoc quale in Genesi legimus, ubi dixit Deus ad Abraham, Faciam semen tuum quasi pulverem terrae ( Gn, 13, 16), quod ea locutione dictumest, quam Graeci vocant hyperbolem, quae utique tropica, non propria est, quotamen modo ut caeteris tropis uti solere Scripturam, nullus qui eam didicitambigit. Iste autem tropus, id est, modus locutionis, fit quando id quod dicitur longeest minus quam quod eo dicto significatur. Quis enim non videat quam erat incomparabiliter amplior lapidum numerus quamargenti pondus in civitate Hierusalem?