V. 50 :
Hic est panis de caelo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non
moriatur.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 3, Caput 2
Quid erat rationis, ut praepotens regina domum, expensas, et cibos regios tanto opere
miraretur? Ergo hoc in loco aliqua majora nos oportet inquirere. Vidit ergo Ecclesia
ex
gentibus congregata sapientiam Christi, id est post carnalia instituta gentilium,
post
humanam, et animalem doctrinam philosophorum, accepit intellectum salutis, et vitae,
inspexit
spiritualia mirabilia bonorum, agnovit verum fabricatorem coeli ac terrae, et potentissimum
humani generis conditorem. De cujus sapientia dicitur :
Omnia in mensura, et pondere, et numero constituisti
(
Sg, 11, 21). Vidit et domum quam aedificaverat, id est, incarnationem hominis assumpti. De qua
domo
dicit Apostolus :
In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
(
Col, 2, 9). Vidit et cibos Salomonis, videlicet illos, de quibus dicebat :
Meus cibus est, ut faciam voluntatem patris ejus, qui me misit
(
Jn, 4, 34). Cibus Christi est salus nostra, reficitur coelestibus epulis, profectibus nostris.
Cibus ejus sumus, dum acquisiti ab Ecclesia, in membra ejus, corpusque transimus:
vel cibus
ejus altaris sacramenta coelestia, de quibus dicitur :
Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo
(
Ps, 77, 24,
Ps, 77, 25 et
Jn, 6, 50). Vidit et holocausta ejus: orationem sine dubio, supplicationumque mysteria; et
obstupuit. Ibi vidit inaestimabiles divitias Domini sui.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis