Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 55 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 10
    • Fecit ergo rex Salomon thronum de ebore grandem; et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus. Et summitas throni rotunda erat in parte posteriori, et duae manus hinc atque inde tenentes sedile, et duo leones stabant juxta manus singulas: et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde. ( R3, 10, 18, R3, 10, 19 et R3, 10, 20) Solium ergo quod rex Salomon fecit, bene Ecclesia sancta intelligitur, in quapacificus noster regnans, judicia sua facere dignoscitur, quia anima « justi, sedesest sapientiae. » Et bene de ebore illud factum esse memoratur, quod non ad solasdivitias intelligamus aptatum, sed quoniam elephans cujus haec ossa sunt nimiaecastitatis asseritur, qui inter quadrupedia et sensu plurimum valet, et temperantermisceturfeminae suae, et conjuge secunda non utitur. Hoc pudicis animabus decenter aptatum est, quia illae ebur fuisse noscuntur, quaeper castitatem Christi Domini praecepta secutae sunt. Hanc vestivit auro fulvo nimis, quia splendorem gloriae suae ea inclarescerefecit, cum per signa et miracula majestatis suae potentiam ostendit. Habebat autem thronus iste sex gradus. Quid per senarium numerum, nisi bonorum operum perfectio designatur? Sex diebus perfecit mundi ornatum, et septimo requievit ab operibus suis. ( Gn, 1) Si quidem et senarius primus est numerus, qui suis partibus perfectus essedignoscitur. Habet enim medietatem tria, tertiam partem duo, sextam unum: unum vero, duo, ettria, sex fiunt. Igitur quia et sex aetatibus mundus constat, in quibuslicet operari quisquis adcoelestem patriam pervenire desiderat, bonis operibus ascendere festinet, quia nisibonis actibus ascendatur, illuc minime pervenitur. Et summitas throni rotunda erat in parte posteriori. ( R3, 10, 19) Quid enim rotunditas throni in parte posteriori, nisi requiem aeternam, quaepost hanc vitam sanctis futura est, significatur? ubi quisquis hic bene laboratmercede operis sui remuneratus, perenni quiete perfruetur. Unde et in Cantico canticorum de hoc ipso throno sub alio exemplo commemoratur,ubi dicitur: Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, columnas ejus fecit argenteas. Reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media charitate constravit. ( Ct, 3) Ferculum inde dictum, quod vel residentium et discumbentium in convivio corporaferat, vel ipsum de loco ad locum soleat pro temporis opportunitate circumferri. Cui merito sancta Ecclesia comparatur, quae credentes ad aeternae vitaerefectionem praedicatorum suorum mysterio circumfert. Ferculum itaque regis nostri, sancta Ecclesia est, quae de fortibuspraedicatoribus quasi lignis cedrinis, imputribilibus mentibus est constructa. Quae recte ferculum dicitur, quia ipse fert quotidie animas ad aeternum conviviumConditoris sui. Cui ferculo columnae argenteae factae sunt, quia praedicatores sancti eloquii luceresplendent. Est autem columnis argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctispraedicatoribus lucide dicitur, mentes audientium fulgoreclaritatis intimae, in quareclinentur, inveniunt. Item reclinatorium in ferculo fecit, cum spem perpetuae quietis fidelibuspromisit: Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. ( Mt, 11, 29) [mauvais référencement: Mt, 11] Et hoc reclinatorium fecit aureum, quia requiem nobis aeternam divinae suaevisionis gloria coruscam praeparavit. Et non nisi purpureus ad hoc ferculum ascensus invenitur, quia nullus Ecclesiamnisi sacramentis Dominicae passionis imbutus, ingreditur. Unde ipse ait: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, et ego resuscitaboeum in novissimo die. ( Jn, 6, 54 et Jn, 6, 55) [mauvais référencement: Jn, 6] Media charitate constravit propter filias Jerusalem, ea ipsa videlicetcharitate, qua pro nobis passus est. Majorem enim hac charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis proamicis. Et hoc est quod addidit propter filias Jerusalem, id est propter animas coelestiumdesiderio flagrantes. Quanto enim majorem Deus charitatem suam nobis pro nobis patiendo commendavit,tanto plures ad se reclamandum pro se patiendum accendit. Et duae manus hinc atque inde tenentes sedile. ( R3, 10, 19) Quid ergo duae manus tenentes sedile Salomonis significant, nisi solatia divinaegratiae, quae sanctam Ecclesiam ad coeleste regnum provehunt? Et haec apte perbinarium numerum descripta sunt, quia in utroque Testamento hoc praedicatur, hocmaximecommendatur, quia non nisi per divinum adjutorium aliquod boni perfici potest. Unde ipsa Veritas dicit: Sine me nihil potestis facere. ( Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] -- Et duo leones stabant juxta manus singulas. ( R3, 10, 19) Quid per leones, nisi Patres utriusque Testamenti figurantur, qui per fortitudinemanimi et sibi et aliis donari bene didicerunt? Duo ergo leones juxta manus stabant,quia in lege et in Evangelio sancti Patres quidquid boni fecerunt, non sibi, sed Deodeputaverunt. Unde et Psalmista dicit: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Super misericordia tua et veritate tua; ( Ps, 113, 9 et Ps, 113, 10) [mauvais référencement: Ps, 113] et Apostolus: Gratia, inquit, Dei sum id quod sum. ( 1Co, 15) Et item; Qui gloriatur in Domino glorietur. ( 2Co, 10) -- Et duodecim leunculi stantes super gradus sex hinc atque inde. ( R3, 10, 20) Quid per duodecim leunculos, nisi praedicatorum ordo qui apostolicam doctrinamsequitur, significatur. Hi ergo supra sex gradus hinc atque inde stant, quia bonorum operum gressus hincet inde, suis doctrinis atque exemplis munire certant, ne prius labor beneincipientium in operando vacillet, sed rectitudinem habeat in gressu virtutum. Hinc scriptum est: Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. Surrexerunt filii ejus et praedicaverunt beatissimam, vir ejus et laudabit eam. Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. ( Pr, 31) Sequitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 10
    • Et summitas throni rotunda erat in parte posteriore ( R3, 10, 19). Quid enim rotunditas throni in parte posteriore nisi requiem aeternam, quae post hanc vitam futura est sanctis, significat, ubi quisquis his bene laborat, mercede operis sui remuneratur, perenni quiete perfruetur? Unde et in Cantico canticorum de hoc ipso throno sub alio exemplo commemoratur, ubi dicitur: Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Columnas ejus fecit argenteas; reclinatorium aureum, ascensum purpureum media charitate constravit ( Ct, 3). (voir: Beda, sl) Ferculum inde dictum quod vel residentium sive discumbentium in convivio corpora ferat; vel ipsum de loco ad locum soleat pro temporis opportunitate circumferri. Cui merito sancta Ecclesia comparatur, quae credentes ad aeternae vitae refectionem praedicatorum suorum ministerio circumfert. Ferculum itaque regis nostri sancta Ecclesia est, quae de fortibus patrum, quasi lignis cedrinis imputribilibus, mentibus est constructa. Quae recte ferculum dicitur, quia ipsa fert quotidie animas ad aeternum convivium conditoris sui. Cum ferculo columnae argenteae factae sunt, quia praedicatores sancti eloquii luce resplendent. Est autem columnis argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctis praedicatoribus lucide dicitur mentes audientium fulgorem claritatis intimae, in qua reclinentur, inveniunt. Item reclinatorium in ferculo fecit, cum spem perpetuae quietis fidelibus promisit. Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris ( Mt, 11, 29) [mauvais référencement: Mt, 11]. Et hoc reclinatorium fecit aureum, quia requiem nobis aeternam divinae suae visionis gloria coruscam praeparavit. Et non nisi purpureus ad hoc ferculum ascensus invenitur, quia nullus Ecclesiam, nisi sacramentis Dominicae passionis imbutus, ingreditur. Unde ipse ait: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die ( Jn, 6, 54 et Jn, 6, 55) [mauvais référencement: Jn, 6]. Media charitate constravit propter filias Jerusalem.