V. 9 :
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 3, Caput 10
Fecit ergo rex Salomon thronum de ebore grandem; et vestivit eum auro fulvo
nimis, qui habebat sex gradus.
Et summitas throni rotunda erat in parte posteriori, et duae manus hinc
atque inde tenentes sedile, et duo leones stabant juxta manus singulas: et
duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde.
(
R3, 10, 18,
R3, 10, 19 et
R3, 10, 20) Solium ergo quod rex Salomon fecit, bene Ecclesia sancta intelligitur, in
quapacificus noster regnans, judicia sua facere dignoscitur, quia anima « justi,
sedesest sapientiae. » Et bene de ebore illud factum esse memoratur, quod non ad
solasdivitias intelligamus aptatum, sed quoniam elephans cujus haec ossa sunt
nimiaecastitatis asseritur, qui inter quadrupedia et sensu plurimum valet, et
temperantermisceturfeminae suae, et conjuge secunda non utitur. Hoc pudicis
animabus decenter aptatum est, quia illae ebur fuisse noscuntur, quaeper castitatem
Christi Domini praecepta secutae sunt. Hanc vestivit auro fulvo nimis, quia
splendorem gloriae suae ea inclarescerefecit, cum per signa et miracula majestatis
suae potentiam ostendit. Habebat autem thronus iste sex gradus.
Quid per senarium numerum, nisi bonorum operum perfectio designatur?
Sex diebus perfecit mundi ornatum, et septimo requievit ab operibus
suis.
(
Gn, 1) Si quidem et senarius primus est numerus, qui suis partibus perfectus
essedignoscitur. Habet enim medietatem tria, tertiam partem duo, sextam
unum: unum vero, duo, ettria, sex fiunt. Igitur quia et sex aetatibus
mundus constat, in quibuslicet operari quisquis adcoelestem patriam pervenire
desiderat, bonis operibus ascendere festinet, quia nisibonis actibus ascendatur, illuc
minime pervenitur.
Et summitas throni rotunda erat in parte posteriori.
(
R3, 10, 19) Quid enim rotunditas throni in parte posteriori, nisi requiem aeternam,
quaepost hanc vitam sanctis futura est, significatur? ubi quisquis hic bene
laboratmercede operis sui remuneratus, perenni quiete perfruetur. Unde et
in Cantico canticorum de hoc ipso throno sub alio exemplo commemoratur,ubi dicitur:
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, columnas ejus fecit
argenteas.
Reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media charitate
constravit.
(
Ct, 3) Ferculum inde dictum, quod vel residentium et discumbentium in convivio
corporaferat, vel ipsum de loco ad locum soleat pro temporis opportunitate
circumferri. Cui merito sancta Ecclesia comparatur, quae credentes ad
aeternae vitaerefectionem praedicatorum suorum mysterio circumfert.
Ferculum itaque regis nostri, sancta Ecclesia est, quae de fortibuspraedicatoribus
quasi lignis cedrinis, imputribilibus mentibus est constructa. Quae recte
ferculum dicitur, quia ipse fert quotidie animas ad aeternum conviviumConditoris
sui. Cui ferculo columnae argenteae factae sunt, quia praedicatores sancti
eloquii luceresplendent. Est autem columnis argenteis reclinatorium aureum,
quia per hoc quod a sanctispraedicatoribus lucide dicitur, mentes audientium
fulgoreclaritatis intimae, in quareclinentur, inveniunt. Item reclinatorium
in ferculo fecit, cum spem perpetuae quietis fidelibuspromisit:
Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et
humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
(
Mt, 11, 29) [mauvais référencement: Mt, 11] Et hoc reclinatorium fecit aureum, quia requiem nobis aeternam divinae
suaevisionis gloria coruscam praeparavit. Et non nisi purpureus ad hoc
ferculum ascensus invenitur, quia nullus Ecclesiamnisi sacramentis Dominicae passionis
imbutus, ingreditur. Unde ipse ait:
Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem,
non habebitis vitam in vobis.
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, et
ego resuscitaboeum in novissimo die.
(
Jn, 6, 54 et
Jn, 6, 55) [mauvais référencement: Jn, 6] Media charitate constravit propter filias Jerusalem, ea ipsa
videlicetcharitate, qua pro nobis passus est. Majorem enim hac charitatem
nemo habet, ut animam suam ponat quis proamicis. Et hoc est quod addidit
propter filias Jerusalem, id est propter animas coelestiumdesiderio
flagrantes. Quanto enim majorem Deus charitatem suam nobis pro nobis
patiendo commendavit,tanto plures ad se reclamandum pro se patiendum
accendit.
Et duae manus hinc atque inde tenentes sedile.
(
R3, 10, 19) Quid ergo duae manus tenentes sedile Salomonis significant, nisi
solatia divinaegratiae, quae sanctam Ecclesiam ad coeleste regnum provehunt? Et haec
apte perbinarium numerum descripta sunt, quia in utroque Testamento hoc praedicatur,
hocmaximecommendatur, quia non nisi per divinum adjutorium aliquod boni perfici
potest. Unde ipsa Veritas dicit:
Sine me nihil potestis facere.
(
Jn, 15, 5) [mauvais référencement: Jn, 15] --
Et duo leones stabant juxta manus singulas.
(
R3, 10, 19) Quid per leones, nisi Patres utriusque Testamenti figurantur, qui
per fortitudinemanimi et sibi et aliis donari bene didicerunt? Duo ergo leones juxta
manus stabant,quia in lege et in Evangelio sancti Patres quidquid boni fecerunt, non
sibi, sed Deodeputaverunt. Unde et Psalmista dicit:
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.
Super misericordia tua et veritate tua;
(
Ps, 113, 9 et
Ps, 113, 10) [mauvais référencement: Ps, 113] et Apostolus:
Gratia, inquit, Dei sum id quod sum.
(
1Co, 15) Et item;
Qui gloriatur in Domino glorietur.
(
2Co, 10) --
Et duodecim leunculi stantes super gradus sex hinc atque inde.
(
R3, 10, 20) Quid per duodecim leunculos, nisi praedicatorum ordo qui apostolicam
doctrinamsequitur, significatur. Hi ergo supra sex gradus hinc atque inde
stant, quia bonorum operum gressus hincet inde, suis doctrinis atque exemplis munire
certant, ne prius labor beneincipientium in operando vacillet, sed rectitudinem habeat
in gressu virtutum. Hinc scriptum est:
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
Surrexerunt filii ejus et praedicaverunt beatissimam, vir ejus et laudabit
eam.
Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es
universas.
(
Pr, 31) Sequitur:
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 3, Caput 10
Et duo leones stabant juxta manus singulas
(
R3, 10, 19). Quid per leones nisi patres utriusque testamenti figurantur, qui
per fortitudinem animi et sibi et aliis dominari bene didicerunt?
Duo ergo leones juxta manus stabant
(
R3, 10, 19), quia in lege et in Evangelio sancti patres quidquid boni
fecerunt, non sibi, sed Deo deputaverunt. Unde et Psalmista
dicit:
Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam,
super misericordia tua et veritate tua
(
Ps, 113, 9) [mauvais référencement: Ps, 144]. Et Apostolus:
Gratia, inquit, Dei sum id quod sum
(
2Co, 15). Et item:
Qui gloriatur, in Domino glorietur
(
Jr, 9 et
1Co, 1). Sequitur:
Et duodecim leunculi stantes super sex gradus, hinc atque
inde
(
R3, 10, 20). Quid per duodecim leunculos, nisi praedicatorum ordo, qui
apostolicam doctrinam sequitur, significatur? Hi ergo supra sex gradus
hinc atque inde stant, quia bonorum operum gressus hinc et inde suis
doctrinis atque exemplis munire certant, ne pius labor bene incipientium
in operando vacillet, sed rectitudinem in progressu virtutum fortiter
conservet. Quod autem subditur:
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)