v. 1 : In principio creavit Deus caelum et terram.
v. 2 : Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.
v. 3 : Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux.
v. 4 : Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.
v. 5 : Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.
v. 6 : Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.
v. 7 : Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
v. 8 : Vocavitque Deus firmamentum, Caelum: et factum est vespere et mane, dies secundus.
v. 9 : Dixit vero Deus: Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.
v. 10 : Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
v. 11 : Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
v. 12 : Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
v. 13 : Et factum est vespere et mane, dies tertius.
v. 14 : Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos:
v. 15 : ut luceant in firmamento caeli, et illuminent terram. Et factum est ita.
v. 16 : Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare maius, ut praeesset diei: et luminare minus, ut praeesset nocti: et stellas.
v. 17 : Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram,
v. 18 : et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
v. 19 : Et factum est vespere et mane, dies quartus.
v. 20 : Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli.
v. 21 : Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
v. 22 : Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.
v. 23 : Et factum est vespere et mane, dies quintus.
v. 24 : Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita.
v. 25 : Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas, et iumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
v. 26 : et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra.
v. 27 : Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
v. 28 : Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram.
v. 29 : Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:
v. 30 : et cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
v. 31 : Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.