V. 11 :
Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Post divisionem regni Israel inter Roboam, et Hieroboam, postquam recessit Israel
a domo
David, sequitur Scriptura, et dicit :
Factum est autem cum audisset omnis Israel, quod reversus esset Hieroboam, miserunt,
et vocaverunt eum, congregatoque coetu constituerunt eum regem super Israel
(
R3, 12, 20). Non est utique dubitandum voluntati Dei, qui in
coelo, et in terra omnia quaecunque voluit, fecit
(
Ps, 113, 11), et qui etiam illa, quae futura sunt, fecit, humanas voluntates non posse
resistere, quo minus faciat ipse, quod vult, et cum vult, nisi forte, ut ex multis,
ista de
Hieroboam sufficiat, quando Deus voluit ei propter peccatum Salomonis regnum dare.
Sic erat in
potestate Israelitarum subdere se memorato regi, sive non subdere: quod utique in
eorum erat
positum voluntate, ut etiam Deo valerent resistere. Qui tamen hoc non fecit, nisi
per ipsorum
hominum voluntates, sine dubio habens humanorum cordium, quo placeret inclinandorum
omnipotentissimam potestatem. Sic ergo cum voluerit reges in terra Deus constituere,
magis
habet in potestate voluntates hominum, quam ipsi suas.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis