V. 23 :
quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle
adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Quia enim superius ait: Nunquid vult Deus holocausta et
victimas? Nunquid utrumque obedientiae
laudibus subjiciens, dum victimas et arietum adipem posuit, in adipe
holocaustum intellexit? Quidquid melius est, bono utique
melius est. Illa autem holocausta et victimae, quas non vult
Deus, bona minime sunt. Quid est ergo, quod in obedientiae
laudes dicitur,
Melior est obedientia quam victimae, et auscultare quam
offerre adipem arietum,
(
S1, 15, 22) nisi quia tunc obedientia melior est, cum holocaustum et victima
mala non est? Quasi ergo superbientes, inobedientesque ad
tanti boni considerationem reducat, dicens: Et si nil a vobis per
praesumptionem fieret, obedientiae virtus operibus quae eligitis melior
esset. Liquet ergo, quo sita sit culmine, quam divinis
oblationibus propheta vidit altiorem. Quod si, ut supra,
spiritualem sensum sequimur, victimae ad magnae conversationis
austeritatem, holocausta ad compunctionem vitae secretioris referenda
sunt.
Melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare
magis quam offerre arietum adipem.
(
S1, 15, 22) Quia longe altioris meriti est propriam voluntatem
alienae semper voluntati subjicere quam magnis jejuniis corpus atterere,
aut per compunctionem se in secretiori sacrificio mactare.
Quid est enim adeps arietum nisi pinguis et interna devotio
electoris? Adipem ergo arietum offert, qui in studio secretae
conversationis devotae orationis affectum habet.
Melior est tamen obedientia quam victimae, et quam offerre
adipem arietum.
(
S1, 15, 22) Quia qui perfecte voluntatem praeceptoris sui implere
didicit, in coelesti regno, et abstinentibus et flentibus
excellit. Hoc certe, quia contra superbientem atque aperte
Domini mandata contemnentem dicit, non confert bonum quod fecit bono
quod contempsit; sed boni simulationem destruit, melioris boni ostensa
veritate. Quasi dicat; Et si pro excellentiori virtutum
gloria excellens bonum quaerebas, bonum obedientiae, quod excellentibus
etiam excellit, eligere potius debuisti. Sic profecto loquens
simulationem boni argumentando destruit; sed subjungendo, parens
inobedientiae malum aperte confundit, dicens:
Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare; et quasi
scelus idololatriae, nolle acquiescere.
(
S1, 15, 23)
Liber 6, Caput 2
Quidnam est, quod ariolis et idololatris, repugnantes, et acquiescere
nolentes a propheta similantur, nisi quia arioli divina cognoscere atque
absconsa divinare nitebantur; idololatrae autem figmentis se venerando
subdidere? Qui autem repugnant praelatorum imperiis, ideo
utique repugnant, quia divinam voluntatem se scire melius
aestimant. Quasi ergo peccatum ariolandi est repugnare: quia,
velut contempto divino altari, ad aras daemonum responsa percipiunt, dum
cordis sui praestigiosis ac superbis adinventionibus credunt, et
salubribus praelatorum consiliis contraria sentiendo
refragantur. Nolle autem acquiescere, idololatriae sceleri
simile dicitur; quia nimirum in inobedientiae suae obstinatione nemo
persisteret, si propositi sui figmentum in corde, quasi idolum non
gestaret. Dum enim agenda in corde concipit, quasi idolum
facit, et dum conceptum mentis propositum se acturum deliberat, quasi ad
adorandum simulacrum se inclinat. Quasi ergo scelus
idololatriae est, nolle acquiescere: quia quisquis in propria
deliberatione obstinatus est, idcirco foris in majorum contemptum
erigitur, quia intus eis quae fingendo statuit propositi sui simulacris
incurvatur. Sed quaerendum valde est, cur repugnare ariolandi
peccato, et nolle acquiescere sceleri idololatriae
comparatur. Scelus quippe nonnisi magnum peccatum dicitur,
peccatum vero etiam quod leve est nominatur; sed si ab ara dicebantur
arioli, eo quod responsa percipere consulendo consueverant, idololatriae
peccatum in ejus comparatione scelus erat, quia dementius erat lapides
adorare quam sub specie divinorum falsa bene vivendi responsa
percipere. Cur ergo repugnare peccatum per similitudinem esse
dicitur, acquiescere autem nolle scelus? Sed repugnare est ab
imperantis voluntate dissidere. Plerique autem ad horam
repugnare videntur, dum statim praepositorum imperia non recipiunt, qui
tamen eisdem imperiis post modicum acquiescunt. Nolle autem
acquiescere, quid est nisi et injunctae obedientiae repugnare, et in
ejusdem repugnationis obstinatione persistere? Non enim
acquiescunt, qui in cordis sui proposito invincibiles sunt, et quae
decernunt agere nullius auctoritate praetermittunt. Merito
igitur in comparatione repugnandi scelus nolle acquiescere dicitur, quod
majus valde atque horribilius peccatori esse videatur. Quia
ergo qui hujusmodi sunt, rationibus non vincuntur, qua poena
cohibeantur, propheta intulit, dicens:
Pro eo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus,
ne sis rex.
(
S1, 15, 23)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 14
Et ait Samuel: Nunquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut
obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae; et auscultare
magis quam offerre adipem arietum.
Quoniam quasi peccatum hariolandi est repugnare, et quasi scelus
idololatriae nolle acquiescere.
(
S1, 15, 22 et
S1, 15, 23) Hic enim non aliud dicere possumus, nisi sententiam summi tractatoris
papaeGregorii, quam in libris Moralium moraliter exponens, dum de bono
obedientiaetractaretur, inseruit. Ait enim: Obedientia victimis jure
praeponitur, quia per victimas aliena caro, perobedientiam vero voluntas propria
mactatur. Tanto igitur quisque citius Deum placat, quando ante ejus oculos,
repressaarbitrii superbia, gladio praecepti se immolat. Quo
contrario,hariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quando sit virtusobedientiae
demonstretur. Ex adverso ergo melius ostenditur quid de ejus laude
sentiatur. Si enim quasi peccatum hariolandi, est repugnare, et quasi
scelus idololatriae,nolle acquiescere: sola est obedientia quae fidei meritum
possidet, qua sine quisqueinfidelis videatur. Hinc per Salomonem in
ostensione obedientiae dicitur:
Vir obediens loquitur victorias.
(
Pr, 21) Vir quippe obediens victorias loquitur: quia dum alienae voci
humilitersubdimur, nosmetipsos in corde superamus. Quid enim prodest
indiscrete Deo aliquid offerre velle, et ejus contrairepraeceptis? Quia nequaquam
quis
valet de oblatis muneribus Dominum sibi placare, quinegligit obtemperare
jussis. Quiaenim bonorum nostrorum non indiget, nostra datione minime
pascitur: et ob hocmelior est obedientia quam victimae. De qua plenius in
libris Moralium legere quis poterit:
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Liber 2, Caput 1
Inclyti tui Israel super montes tuos interfecti sunt
(
S2, 1, 19).
In Hebraeo habetur, super excelsa tua. Et est sensus: O Saul,
gloriosi Israel super excelsa tua interfecti sunt, quia in peccato
inobedientiae tuae una tecum perierunt.
Inobedientia namque tua pro idolis, id est, excelsis reputata est, sicut est
illud in libro Samuelis:
Melior est enim obedientia, quam victimae: et auscultare magis,
quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum hariolandi est
repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere
(
S1, 15, 22 et
S1, 15, 23).
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
(voir:
S1, 15)
Increpans Samuel Saul, cur non audisset vocem Domini, sed versus ad praedam fecisset
malum in oculis Domini parcendo, et non interficiendo Amalech, ait Samuel:
Nunquid vult Dominus holocausta, aut victimas, et non potius ut obediatur voci
Domini? Melior est enim obedientia, quam victimae, et auscultare magis, quam offerre
adipem
arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae
nolle
adquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus, ne sis
rex.
(
S1, 15, 22 et
S1, 15, 23) Obedientia victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam
vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante
ejus
oculos repressa arbitrii sui superbia gladio praecepti se immolat: quo contra ariolandi
peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae demonstretur. Ex adverso
ergo
melius ostenditur, quid de ejus laude sentiatur. Si enim
quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle
adquiescere,
sola est, quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis esse convincitur,
etiamsi fidelis esse videatur; hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur:
Vir obediens loquitur victorias
(
Pr, 21, 28): vir quippe obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter subdimur,
nosmetipsos in corde superamus; hinc in Evangelio veritas dicit:
Eum, qui venit ad me, non ejiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
(
Jn, 6, 37,
Jn, 6, 38 et
Jn, 6, 39) Quid enim? si suam faceret, eos, qui ad eum veniunt, repulisset? Quis autem nesciat,
quod voluntas filii a patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia
suam
facere voluntatem voluit, a paradisi gaudio exiit, secundus ad redemptionem hominum
veniens,
dum voluntatem se patris, et non suam, facere ostendit, permanere nos intus docuit.
Cum igitur
non suam, sed patris voluntatem facit, eos, qui ad se veniunt, foras non ejicit, quia
dum
exemplo suae obedientiae nos subjicit, viam nobis egressionis claudit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)
Theutmirus; Claudius Taurinensis