Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 21 : tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 71. 72. :

    Obsequium Deitas omni praefert holocausto,

    Haec Samuel perhibens, cedit Agag gladio.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Quasi enim occulta tegens, aliorum discooperta proferens, se lubricus doctor de profectu praedicationis commendat, dicens: De subditorum culpa reprehendi non debeo, sed laudari, quam in delinquentibus praedicando delevi. Amalech percussi: quia fornicationis spiritus in auditorum meorum cordibus linguae meae gladio corruit. Rex etsi vivit, adductus est: quia etsi sensus carnis, quandiu sumus in carne, omnino perdi non potest, captus est, ut capi potuit quia praevalere rationi non potest. Ipsos subditos correptos, et peccata confitentes ostendere gestiens, subjunxit dicens: Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt, ut immolaret Domino Deo suo in Galgalis. ( S1, 15, 21)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 14
    • Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis. ( S1, 15, 21) Primitiae hic ea quae potiora et meliora erant, intelligendae sunt. Sequitur:

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 13
    • Tulit autem populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt ( S1, 15, 21). Primitiae hic ea quae potiora et meliora erant, intelligendae sunt.