Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 30 : at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Quis enim hujus triumphatoris nomine, nisi Conditor humani generis intelligendus est? Nam occultos adversarios quicunque superat, ejus virtute vincit, qui ei gratiam superandae tentationis impendit. Quid est quod triumphator non parcere dicitur, cum Samuel rogatur? quia cum praedicatores peccantibus subditis irascuntur, cum superbos aut lubricos divina sententia feriunt, non impetu furoris sui, sed divinae voluntatis judicium exsequuntur. Quasi certe dicat: Ego quidem non meam, sed illius sententiam protuli, qui quod decernendo profert, revocari non potest. Non ergo parcit, et poenitudine non flectitur; sed eis qui, nec a peccatis suis desinere, nec peccatorum possunt quae diligunt poenitere et causam subjiciens, ait: Neque enim homo est, ut agat poenitentiam. ( S1, 15, 29) Quasi dicat: Et iterum esse ei est, cui mutabilitas nulla est. Potest etiam triumphatoris nomine substituti regis perfectio designari, qui et multorum triumphorum gloriam habiturus erat, et contra voluntatem Conditoris parcere alicui non auderet. Unde et in hoc ipso eodem libro, de eo scriptum est: Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum, et mulierem. ( S1, 27, 9) De eo etiam dicitur: Neque enim homo est, ut agat poenitentiam. ( S1, 15, 29) Quid enim hoc loco homo, nisi carnalibus passionibus subditus designatur? Quasi adhuc superbum mordeat, dicens: Te modo peccatorum poenitet, cum audaciae tuae sententiam percipis; sed ille poenitentiam non aget, qui, ut homo et inobedientiae, et tumori non subjacet. Et ille adhuc in ore suo confitetur, dicens: Peccavi. ( S1, 15, 30) Ipsius autem confessionis qualitatem ostendit, quia subjunxit, dicens: Sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel. ( S1, 15, 30)
  • Liber 6, Caput 2
    • Liquet, quam poenitudinem gerat, qui adhuc honorari desiderat. Nam si sui peccati hunc veraciter poeniteret, inhonorari potius quam honorari concupivisset. Admirari igitur libet projecti cordis duritiam. Ut vir Dei mandatum Conditoris exsequens, dicit: Projecit te Dominus, ne sis rex: ( S1, 15, 26) econtra vero qui abjectionis sententiam suscipit, per appetitum elationis, honores quaerit. Quid est ergo, quod dicit: Peccavi? ( S1, 15, 30) Confessionem quidem peccati non honor aut gloria, sed utilitas et contemptus sequi debet. Quid enim prodest confiteri flagitia, si confessionis vocem non sequitur afflictio poenitentiae? Tria quippe in unoquoque consideranda sunt veraciter poenitente, videlicet, conversio mentis, confessio oris, et vindicta peccati. Nam, qui corde non convertitur, quid prodest ei, si peccata confiteatur? Peccatum quod diligitur confitendo minime deletur. Nonnulli quidem sunt qui peccata confitendo aperiunt, sed non convertendo, nequaquam detestantur. Hi profecto confitendo nihil agunt, quia quod loquendo ejiciunt, amando introducunt. Unde et salubriter confiteri volentibus Scriptura insinuat, dicens: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. ( Rm, 10, 10) Quid est corde credere ad justitiam, nisi voluntatem dirigere ad fidem, per dilectionem operantem? Cum ergo quis cordis intentionem ad justitiam per amorem dirigit, per initium bonae voluntatis, fructum habet bonae conversionis. Hic certe jam ad salutem confitetur, quia plus loquendo de vulnere ejicit quam conversione compunxit. Tertia ergo species, id est vindicta, quasi medicina necessaria est; ut apostema reatus, quod conversione compungitur, confitendo purgetur, afflictionisque medicina sanetur. Ergo qui corde ad justitiam non credit, confessionem ad salutem nequaquam facit, quia velut malae arboris folia ostendit, cujus altas radices figit in corde. Signum ergo verae confessionis non est in oris confessione, sed in afflictione poenitentiae. Tunc namque bene conversum peccatorem cernimus, cum digna afflictionis austeritate delere nititur, quod loquendo confitetur. Unde Joannes Baptista male conversos Judaeos ad se confluentes increpans, ait: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo dignos fructus poenitentiae. ( Mt, 3, 7) In fructu ergo, non in foliis aut ramis poenitentia cognoscenda est. Quasi arbor quippe bona voluntas est. Confessionis ergo verba quid sunt aliud, nisi folia? Non ergo nobis folia propter seipsa, sed propter fructum expetenda sunt; quia idcirco omnis confessio peccatorum recipitur, ut fructus poenitentiae subsequatur. Unde et Dominus arborem foliis decoram, fructu sterilem maledixit (voir: Mc, 11) ; quia confessionis ornatum non recipit sine fructu afflictionis. Saul ergo, qui confitetur et honorari vult, non affligi et humiliari, quid designat, nisi eos qui confessionem sterilem habent, et fructum non habent; qui decorem confessionis verbis humilibus praeferunt, sed verborum virorem, non humilitate poenitentiae, sequuntur?

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 14
    • Dixitque Saul: Peccavi, sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel. ( S1, 15, 30) Acsi dixisset: Honora me sicut regem ut ego praecedamsicut rex, et tu sequaris, utadorem Dominum Deum tuum. Senes autem populi sui, suam tribum; et coram Israel caeteras tribus Israel,dicit. Sed in hoc quod ait: Honora me coram senioribus populi mei, ( S1, 15, 30) verecundiam passus ac superbia detentus locutus est, quia timebat honoresamittere, et ideo non obtinuit quod petiit, dicens: « Peccavi, » et reliqua. Quisquis enim sub specie confessionis humanos adhuc honores amittere timet, isteindulgentiam, quam ficta humilitate postulat, a Deo adipisci non valet. Neque enim potest in confessione poenitentiae assequi veniam, ubi praeit elatiomentis. Nam quid aliud est, de reatu facinoris in conspectu hominum reprehendi refugere,nisi superbia cordis, per quam peccator, dum displicere hominibusrefugit, veniam quama Deo accipere poterat a semetipso excludit? Ficta enim humilitas veniam a Deoconsequi non valet. Sed notandum quod alia editio habet: « Non revertar tecum, inquit Samuel, quiasprevisti verbum Domini, et spernit te Dominus ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut abiret. Et tenuit Saul penulam diploidis, et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabitproximo tuo bono super te; et dividetur Israel in duo, et non avertetur nequepoenitebit eum, quoniam non est sicut homo ut poeniteat eum. Ipse minatur et non permanet. » Iste cui dicitur: « spernit te Dominus ne sis rexsuper Israel, » quadraginta regnavit annis super Israel, tanto scilicettemporis spatioquanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui. Intelligamus ideo dictum, quia nullus de ejus stirpe fuerat regnaturus, etrespiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem Dominus, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus : ( 1Ti, 2, 5) [mauvais référencement: 1Ti] prout beatus Augustinus ait, et in Graecis exemplaribus legitur: « DisrupitDominus regnum Israel de manu tua, » ut hoc intelligatur « de manu tua » quod est abIsrael. Ipsius namque populi gerebat personam figurate homo iste, qui populus regnumfuerat amissurus, Christo Domino nostro spiritaliter regnaturo. De quo cum dicitur, « et dabitur illud proximo tuo, » ad carnis agnationem idrefertur. Ex IsraelChristus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est, « bono super te, » potest quidem intelligi « meliori te; »ac si dicatur: Ut quia ille bonus est, ideo sit super te. Juxta illud aliud propheticum; Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis. ( Ps, 109, 1) [mauvais référencement: Ps, 109] In quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus. Unde et dicitur, « et dividetur Israel in duo. » In Israel scilicet inimicumChristo, et Israel adhaerentem Christo. In Israel ad ancillam, et Israel ad liberam pertinentem (voir: 1Co, 15) . Nam ista duo genera primum simul erant, donec sterilis per gratiam Christifecunda, ejiceret ancillam et filium ejus (voir: Gn, 21) . Propter peccatum quidem Salomonis, regnante filio ejus Roboam, scimus Israel induo fuisse divisum,et ita perseverasse donec a Chaldaeis captivaretur. Sed hoc quid ad Saulem? Cum si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fueritpotius comminandum, cui erat filius Salomon. Postremo inter se Hebraea divisa non est, sed indifferenter in ejusdem errorissocietate dispersa per terras. Divisio vero illa, quam Deus sub persona Saulis, illius regni et populi figuramgerentis, eidem regno populoque minatus est. « Quoniam non est sicut homo ut poeniteat eum. Ipse minatur et non permanet. » Id est homo minatur et non permanet. Non est autem Deus, quem poenitet sicut hominem. Ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio rerum intelligitur, immutabilipraescientia manente divina. Ubi ergo non poenitere dicitur, non mutare intelligitur.Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam deista divisione populi Israel: et omnino perpetua quaecunque transierunt, auttransibunt ad Christum, nunquam erunt cum Israeliticis, qui ejus inimici usque infinem vitae hujus esse persistunt. Sed in divisione, quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 13
    • Sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel ( S1, 15, 30). Honora me sicut regem, ut ego praecedam sicut rex, et tu subsequaris, ut adorem Dominum Deum tuum ( S1, 15, 30). Senes autem populi sui, suam tribum: et coram Israel, caeteras tribus Israel dicit.